Epistulæ Circulares

a Patre Suitberto O.C.D. scriptæ


ZELO ZELATUS SUM PRO DOMINO DEO EXERCITUUM        

J + M + J

post Cenaculum

A.D. MMV

mensis Decembris
Tempore Nativitatis Christi
 

Omnibus et singulis Familiæ Sancti Hieronymi membris
frater Suitbertus a Sancto Joanne a Cruce, OCD,
salutem, pacem, benedictionem

Egomet cum de tot in nostra Familia Sancti Hieronymi sodalibus cogitem, qui sincero affectu Summum Pontificem recenter electum diligunt atque quæ nos docet, libenter exsequuntur, et identidem cum de omnium vestrum studio unionis cum Deo, adjuvante Beatissima Virgine Maria et sub omnium Sanctorum Sanctarumque protectione et exemplo recorder, in corde meo consolatione repleor.

Insuper hodie occasio mihi offertur ut primum et tertium nostri propositi punctum insistenter conjungam.  Habemus enim in manibus novum Summi Pontificis documentum de amore et usu linguæ Latine

Docet enim Summus Pontifex:

Notissimum omnino vobis in primis est atque omnibus ubique intuentibus Nostrum sermonis Latini studium, a prima ætate Nostra comprobatum.  Usus autem linguæ Latinæ Nostra in vita cotidianus fere, immo perpetuus adhuc fuit - tum in theologiæ studiis, tum in Apostolicæ Sedis longinquo ministerio.

Hac de causa perplacet Nobis jam in Petri Cathedra eandem hodie adhibere linguam Latinam ut tantæ auctoritatis interpretes et testes, quales estis vos, familiariter consalutemus, ut celeberrimi Certaminis Vaticani victores atque curatores veluti domestico Nostro idiomate Latino recipiamus, ut pro viribus cohortemur incitemusque vos ante omnes ad litteras nostras Latinas, tam antiquas quam recentiores, tam sæculares quam sacras, omni cultu ac fervore non tantum asservandas, verum etiam novis rationibus docendas et inter juniores potissimum propagandas.

Officium hoc ad Opus Fundatum “Latinitas” tanquam ad exemplum curarum et sollicitudinum Ecclesiæ de illo sermone spectat.  Vestrum nempe erit adjuvare Nos ut linguæ Latinæ consuetudinem in Ecclesia corroboremus atque in ritibus et disciplinis ecclesiasticis inculcemus, ne infiniti eorundem monumentorum thesauri pereant neve hujus instrumenti præstantissimi usus evanescat.

Aderit semper Latinitatis ubique cultoribus, sicut vobis, favor perpetuus Noster, animus propensus et supernum pariter Dei lumen, quod per Apostolicam Nostram Benedictionem amanter vobis vestrisque impertitam Nos fidentes devocamus.

Nemo est qui non videt hoc documentum expressis verbis propositum nostrum de Latinitate colenda et de usu linguæ Latinæ nobis et ceteris insistenter inculcare, præsertim duas ultimas paragraphos documenti Summi Pontificis fere ad vebum propositum nostrum auctoritate Sua confirmare.

Ad quam confirmationem quodammodo pertinet quod Summus Pontifex in missa sollemnissimæ hodiernæ celebrationis tantummodo adhibuit linguam Latinam.

Linguam Latinam adhibuit etiam Romanus proconsul Quirinus, qui tempore nativitatis Domini nostri Jesu Christi imperatoris Augusti jussum de describendis provinciis orbis Romani, ad quem Syria Palæstina tunc pertinebat, publicavit, ita ut nasciturus Dominus noster Jesus Christus natus esset in orbe Romano.

Qui Dominus noster natus puer abundantia omnium gratiarum vos omnes repleat!

Valete!

Frater Suitbertus a S. Joanne a Cruce, OCD.

S. Hieronymus - Giotto
Sanctus Hieronymus in officina sua
Henricus V. Steinwick

Batavus
1560 - 1649

Epistula Circularis
a Patre Suitberto

ZELO ZELATUS SUM PRO DOMINO DEO EXERCITUUM        

J + M + J

post Cenaculum

A.D. MMV

Cenaculo S. Hieronymi feliciter - etsi paucis tantummodo participibus (19) - celebrato, imprimis omnibus qui actuose intererant gratias agere decet, deinde jam nunc in Cenaculum proxime futurm prospeicere juvat.  Ecce quæ mihi consideranti jamjam occurrunt:

  1. De acroasibus

    1. Themata:

      1. De religiosa:  quædam ex corpore Joanneo, forsitan de epistula ad Hebræos, quædam de S. Joanne a cruce.

      2. De ceteris:  dominus Halisky certo aliquid de professione sua (est enim juris peritus) exponet;

        • domina Lydia tractatum "De justo bello" explanabit;
        • pro certo exspectabuntur acroases de diversis thematibus ab oratoribus (ordine alphabetico):  domina Flavia, doctore Guadarrama, domino Meszaros (si ipse venire non potest [quod valde dolendum erit] scriptum mittat et ego legam), domino Pepino, aliis ...

    2. Omnes et singuli qui laudabiliter acroasim habendam sibi assumpserint enixe rogantur ut suam expositionem non legant, sed eam libero sermone proferant (sine ullo metu "errorum").  Nullus inter nos Cato censorius.

    3. Ab omnibus in Cenaculo oraturis instanter peto ut se abstinere velint ab usu illius machinulæ nunc modernæ quâ textus vel synopses vel alia ad acroasim pertinentia ope lucis in pariete ostenduntur - unde fit ut tum ipsius oratoris intentio jam non ad auditores dirigatur (quos alloqui deberet), sed ad parietem album (quasi cum muro loqueretur) tum etiam auditorum intentio ab ipso oratore abstrahatur et attrahatur ad ea quæ ope lucis in pariete albo descripta conspiciuntur, quod est omnino inconveniens.

  2. De triplici proposito nostro

    1. Nolite oblivisci semper orare pro Summo Pontifice nostro Benedicto XVI atque ejus documenta cognoscere;  ad hoc pertinent etiam decreta a Sancta Sede edita, ut, verbi gratia, istud decretum a S. Pænitentiaria editum et huic epistulæ adjunctum.

    2. Nolite negligere lecturam spiritualem quâ vita supernaturalis alitur, una cum sacramentorum confessionis et communionis susceptione.

    3. Latinitas:

      1. Transitum quodammodo a lectura spirituali (in qua optimum locum obtinet sic dicta Lectio divina, id est lectio et meditatio Sacræ Scripturæ) ad exercitia cotidiana linguæ Latinæ offert nobis cotidiana meditatio parvæ partis Vulgatæ S. Hieronymi (10 vel, si minimum, 5 versus).

      2. De “OPIFICIO VOCABULORUM”

        Toto anni usque ad proximum Cenaculum cursu colligate et ad proximum Cenaculum afferte:

        1. Vocabula et modos dicendi linguæ vernaculæ cujus Latinam conversionem vel congruentiam desideratis, cum in lexicis vel nihil aptum inveniatur vel omnino nihil;

        2. Vocabula et modos dicendi Latinos quos præsto habetis et qui apti sunt ut in usum cotidianum transeant [sicut, verbi gratia, illud "Gratias maximas" - "De minima re"]

Quæ omnia dicta sunt sub clausula Jacobæa [i.e., Deo volente et vitam salutemque dante] et sub condicione Messianica [nisi Messias antea venerit].

Deus vos omnes benedicat atque B.V. Maria semper et ubique protegat et ab omni malo defendat.  Vos autem curate ut valeatis et incipite jam nunc parcere pecuniæ ut pro expensis Cenaculi sufficiat.

Prot. N. 387/05/I
COLONIEN.

DECRETUM

Plenaria conceditur christifidelibus Indulgentia, lucranda suetis sub condicionibus (sacramentali nempe Confessione, eucharistica Communione ac oratione ad mentem Summi Pontificis), animo quidem elongato ab affectu erga quodcunque peccatum, si quot ex sacris functionibus, decursu « XX Mundialis Juventutis Diei » Coloniæ celebrandi, necnon sollemni ejusdem conclusioni attente ac religiose interfuerint.  Ceteris christifidelibus, ubicunque fuerint dum prædictus conventus peragetur, partialis conceditur Indulgentia, si corde saltem contrito, ferventibus precibus a Deo petierint ut juvenes Christiani in Fidei professione roborentur, in amore et reverentia erga proprios parentes firmentur, firmumque propositum eliciant instituendæ sive familiæ ab ipsis noviter formandæ, sive jam formatæ, sive denique propriæ vitæ pro cuique vocatione a Deo indicata, juxta sanctas Evangelii et Matris Ecclesiæ normas.

Præsenti pro hac vice valituro.  Contrariis quibuscunque minime obstantibus.

Datum Romæ, ex ædibus Pænitentiariæ Apostolicæ, die 2 mensis Augusti anni 2005, in pia « Portiunculæ » memoria.

JACOBUS FRANCISCUS, R.E. Card. STAFFORD
Pænitentiarius Major
JOANNES FRANCISCUS GIROTTI, O.F.M., Conv.


S. 
Hieronymus - Giotto


MEDITATIO PAUPERIS IN CALAMITATIBUS
SCRIPTA SABBATO SANCTO A.D. MIM
(i.e., M·CM·XC·IX vel 1999)
Nuper episcopi Conferentiæ Episcoporum ritus Latini in Ucraina ad limina Apostolorum visenda Romam venerunt qua occasione, cum a Summo Pontifice coram admissi essent, Præses hujus Conferentiæ sermonem salutationis ad Papam habuit in quo, inter alia, prophetias consolatorias a Beatissima Virgine Fatimæ editas, rebus ante unum fere decennium in Imperio Sovjetico et in Europa Orientali et Media gestis, impletas esse affirmavit.

Ante fere decennium, cum hæ res gererentur, Gary Potter, unus ex amicis meis, Wasintoniæ, ubi tunc degebam, me visitavit atque statim inde ab initio colloquii fortiter asseveravit has res tunc gestas nullo modo implevisse id quod Beatissima Virgo Maria Fatimæ de conversione Russiæ atque futura pace et triumpho sui Immaculati Cordis prædixerat, sed aduc imminere quod in eodem vaticinio annuntiatum fuerit de periculis præsertim e Russia venturis atque de Summo Pontifice multa passuro.

Amico illo quædam facta nondum valde consolatoria atque futurorum periculorum signa in favorem suæ opinionis adducenti respondi quod etiam post edictum Mediolanense (A.D. 313), cum religio Christiana toto Orbe Romano jam licita esset, nondum statim ubique pax vera concessa est Christianis, sed in quibusdam Romani Imperii partibus, præsertim orientalibus, diutius permansisse persecutiones, atque totum Imperium non nisi lente factum esse re vera christianum.  Ideoque mihi videbatur forsitan etiam nunc fausta a B.V. Maria Fatimæ prædicta non nisi lente ad plenum effectum esse perventura.

Neutri nostrum in hoc colloquio de alterius sententia persuasum fuit, quamvis uterque rationes ab altero prolatas quodammodo agnosceret et bene ponderaret.  Utrum vero postea amicus suam forte mutaverit sententiam - quod quidem non opinor - certo scire non potui, cum nos, Deo ita disponente, occasionem iterum amicabiliter confabulandi propter distantias nostræ terrestris habitationis, proh dolor, usque hodie invenire jam non valuimus.

Amicum sententiam suam non mutasse non ideo opinatus sum quia illum pro obstinato et contumace haberem, sed quia magis magisque etiam mihi visum est quod ille bonis rationibus in favorem opinionis suæ militantibus atque evidenti evolutione rerum nisus suam sententiam teneret.  His ultimis enim temporibus res ubique terrarum gestæ magna ex parte tales fuerunt unde mihi quoque persuaderetur ea, quæ a Beatissima Virgine Maria olim Fatimæ de conversione Russiæ et pace futura prædicta sunt, temporibus nostris nondum evenisse, sed potius adhuc instare ea quæ hominibus, si conversionem recusent, in poenam peccatorum eventura in eodem vaticinio annuntiata sunt.

Res ita esse ex duplice capite mihi videtur manifestum:  altera ex parte propter gravissima peccata publica, inter quæ eminent tum strages nondum natorum et manipulatio fetuum et sic dicta euthanasia (cf. Gen 9:6: “Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius;  ad imaginem quippe Dei factus est homo.”) cum etiam scandalum junioribus et in scholis et in omnibus mediis communicationis socialis longe lateque datum (cf. Mt 18:6 “Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus et demergatur in profundum maris.” [= Mc 9:42 & Lc 17:2]), ex parte autem altera id quod agitur (et quidem sat male agitur) in rebus politicis, œconomicis, militaribus jam magis magisque vergere apparet ad catastrophen.

Præter bella Africana et Asiatica de quibus, cum nos non directe tangant, minus curamus et præter ea quæ in Terra Sancta geruntur, quæ nos jam vicinius afficiunt, nunc jam media in Europa bellum geritur quo non tantummodo Unio Europæa, sed etiam Status Fœderati Americæ Septentrionalis serio implicantur.  Infinita sua misericordia Deus benignissime avertat ne inde oriatur bellum mundiale et, quod infinite horribilius esset, universalis conflagratio atomica.

Jam ante annos Summus Pontifex monuit:  “Nolite claudere oculos ante periculum quod re vera exsistit, quod nempe arma atomica quæ nunc in mundo parata sunt sufficiunt ut quinquies totum genus humanum possint delere”.

Ipsa Dominica Resurrectionis, dum in missa Summi Pontificis sacra Communio fidelibus distribuitur, episcopus dominus Cordes, qui operibus “Caritatis” unversalis Ecclesiæ præest et nuperrime suis oculis scænas hujus belli Europæi aspicere potuit, de rebus a se visis interrogatus, ait illa quæ ibi geruntur omnino diabolica esse ideoque non armis sed sola oratione et jejunio efficaciter esse debellanda.

Induamur ergo arma lucis ut possimus stare adversus insidias diaboli:  quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ in cælestibus.  Propterea accipiamus armaturam Dei ut possimus resistere in die malo et in omnibus perfecti stare, induti loricam justitiæ, sumentes scutum fidei et gladium spiritus quod est Verbum Dei, per omnes orationes et obsecrationes orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia. Et spe non dejiciamur, nam surrexit Christus, spes nostra, halleluja.


Deus vos omnes benedicat et corda vestra gaudio Paschali repleat atque B.V. Maria vos omnes semper et ubique protegat.

Salutat vos omnes toto corde
Pater Suitbertus a S. Joanne a Cruce, O.C.D.


OMNIBUS ET SINGULIS
FAMILIÆ SANCTI HIERONYMI
MEMBRIS ET AMICIS
P. SUITBERTUS A S. JOANNE A CRUCE
O. C. D.
IN SOLLEMNITATE
NATIVITATIS DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI
ET PRO NOVO
ANNO DOMINI MCMXCV
OMNEM BENEDICTIONEM DEI ATQUE JUGEM PROTECTIONEM
BEATISSIMÆ VIRGINIS MARIÆ
UNA CUM OMNIBUS ANGELIS ET SANCTIS PRÆSERTIM PATRONIS
TOTO CORDE DEUM PRECANS EXOPTAT

In Missa tertia quæ celebratur in ipsa sollemnitate Nativitatis Domini — quæ "Missa in die" appellatur — ex Evangelio secundum Joannem legitur nobis Initium quod est de Verbo Divino; occasione hujus Missæ sollemnis in Nativitate Domini Sanctus noster Hieronymus habuit homiliam de hoc Nativitatis mysterio quam hic ex parte transcribimus:(1)

Verbum caro factum est et habitavit in nobis. U  
"Verbum caro factum est, et quomodo factum est ignoramus. A Deo rationem habeo, scientiam non habeo. Scio quia Verbum caro factum sit, et quomodo factum sit nescio. Miraris quia ego nesciam? Omnis creatura ignorat. Mysterium enim quod absconditum fuit in omnibus sæculis, in nostro sæculo revelatum est. Dicat aliquis: Si revelatum est, quomodo te nescire dicis? Revelatum est quod factum est; ceterum celatur quomodo factum sit. Denique dicit Isaias(2) 'Generationem ejus quis enarrabit?' Et quomodo ipse dixerat:(3) 'Ecce virgo concipiet et pariet'? Dicit quod factum sit; quando autem dicit 'Generationem ejus quis enarrabit?' hoc nobis ostendit quoniam natus quidem sit, sed quomodo natus sit ignoramus. Sancta Maria, beata Maria, mater et virgo, virgo ante partum, virgo post partum. Ego hoc miror quomodo de virgine virgo natus sit et post nativitatem virginia mater virgo sit.
Vultis scire quomodo de virgine natus sit et post nativitatem mater ipsa sit virgo? Clausa erant ostia et ingressus est Jesus. Nulli dubium quin clausa sint ostia.(4) Qui autem intravit per ostia clausa non erat phantasma, non erat spiritus, vere corpus erat. Quid enim dicit? 'Respicite et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, quæ me habentem videtis'.(5) Habebat carnes, habebat ossa: et clausa erant ostia, Quomodo clausis ostiis intraverunt ossa et caro? Clausa sunt ostia, et intrat quem intrantem non videmus. Unde intravit? Omnia clausa sunt, locus non est per quem intret: et tamen intus est qui intravit, et non paret quomodo intravit. Nescis quomodo factum sit, et das hoc potentiæ Dei.
Da potentiæ Dei quia de virgine natus sit, et tamen ipsa virgo fuerit virgo post partum. Legimus in Jezechiel, in templi ædificatione:(6) 'Porta, inquit, hæc orientalis, quæ respicit ad orientem, semper clausa erit; et nemo, inquit, intrabit per eam nisi solus pontifex'. Clausa est porta et nemo intrat per ipsam portam, nisi solus pontifex.
Sepulcrum Salvatoris in petra durissima fuerat excisum; in petra durissima quæ nullam habebat mollitiem: et scriptum est quoniam in isto sepulcro nullus ante sit positus, sed novum sepulcrum erat. Manifestum quidem est secundum litteram quod factum est: et propterea in petra excisum est (debemus enim primum secundum litteram dicere)(7) et in durissimo lapide fuerat excisum et in novo sepulcro positus est, et grandis lapis positus est ad ostium, et custodia militum ponitur in circuitu, ut quanto fortius servatur ne furari possit, tanto magis virtus Dei appareat cum resurrexerit, ... "

Totum quod sequitur usque ad finem homiliæ est de Resurrectione et de laudandis mulieribus quæ primæ Christum quæsiverunt et ad quas Christus primus apparuit. In pagina sequenti in honorem Beatæ Virginis et Matris Mariæ alias quoque mulierum laudes ejusdem sancti Hieronymi copulare placuit.

CORPUS CHRISTIANIORUM / SERIES LATINA vol. 76A, pagina 655.

COMMENTARIORUM

IN SOPHONIAM PROPHETAM

LIBER UNUS

PROLOGUS

Antequam Sophoniam aggrediar, qui nonus est in ordine duodecim prophetarum, respondendum videtur his qui me irridendum æstimant, quod omissis viris, ad vos scribam potissimum, o Paula et Eustochium. Qui si scirent Oldam, viris tacentibus, prophetasse, et Debboram judicem pariter et propheten, hostes Isræl, Barac timente, superasse; et Judith et Esther, in typo Ecclesiæ, et occidisse adversarios, et periturum Isræl de periculo liberasse; numquam post tergum meum manum curvarent in ciconiam.(8) Taceo de Anna et Elisabeth, et ceteris sanctis mulieribus, quarum velut siderum igniculos, clarum Mariæ lumen abscondit. Ad gentiles feminas veniam, ut et apud sæculi philosophos videant animorum differentias quæri solere non corporum. Plato inducit Aspasiam disputantem, Sappho cum Pindaro scribitur et Alcæo; Themista inter sapientissimos Græciæ philosophatur; Corneliam Gracchorum, id est vestram, tota Romanæ urbis turba miratur; Carneades eloquentissimus philosophorum, acutissimus rhetorum, qui apud consulares viros et in Academia plausus excitare consueverat, non erubuit in privata domo, audiente matrona, de philosophia disputare. Quid referam Catonis filiam, Bruti conjugem, cujus virtus facit ne patris maritique constantiam tantopere miremur! Plena est historia tam Græca quam Latina virtutibus feminarum, et quæ integros libros flagitent. Mihi tantum, quia aliud operis incumbit, in fine prologi dixisse sufficiat, Dominum resurgentem primum apparuisse mulieribus, et apostolorum illas fuisse apostolas, ut erubescerent viri non quærere, quem jam fragilior sexus invenerat.

EXPLICIT PROLOGUS

Cum vobis omnibus iterum iterumque omnem plenitudinem gratiarum pro tempore Nativitatis Domini nostri et pro novo Anno Domini 1995 toto cordis amore exopto et benedictionem meam sacerdotalem vobis omnibus et singulis impertior ac Deum precor ut nobis hoc ultimum hujus sæculi spatium concedat pacificum et splendore ordinis et religionis provectu conspicuum, pauca de rebus gestis et gerendis mihi addenda sunt.
Apud Editiones Familiæ Sancti Hieronymi [c/o Mr. John G.Halisky, P.A., 507 S. Prospect Avenue, CLEARWATER, FLORIDA 34616, U.S.A.] prostat nova capsella magnetophonica quæ continet Rosarium Marianum recitatum et quasdam explicationes de modo recitandi Rosarium et de indulgentiis hac precatione acquirendis; accedit libellulus 7 paginarum earundem fere explanationum qui illis erit gratus qui nondum consuetudinem habent audiendi linguam Latinam.
FERIÆ LATINÆ iterum celebrabuntur vere ineunte (vel potius hieme — ut spero — exeunte) apud Sanctum Georgium in Carinthia, Austria, incipiendo a Feria II, die 20 m. Februarii usque ad Sabbatum 25 m. Februarii 1995; de his Feriis Latinis, si adesse volueris, invenies schedam inscriptionis huic epistulæ copulatam quam mittere faveas quantocius ad sedem Feriarum ibi indicatam.
Maxime vobis cordi sit et id omni studio agatis ut revera adesse possitis unâ nobiscum in CENACULO FAMILIÆ SANCTI HIERONYMI quod volente et adjuvante Deo celebrabitur a Sabbato 15 m. Julii ad Sabbatum 22 m. Julii A.D. 1995 in Domo Christi Sacerdotis in suburbio Tlalpan urbis Mexico.
Invitationem et programma prævium et notitiunculam de pretiis solvendis et schedam inscriptionis — nisi illas jam antea accepisti — post initium novi anni mittentur. Incipe statim, si nos amas, parcere pecuniæ ut æstate venturo tibi sufficiat ad expensa itineris necessaria; pretia Cenaculi modesta sunt.
W Post pulchros textus et notitias jucundas pro dolor de tristissimo eventu vos omnes certiores facere mihi incumbit onus. Carissimi Familiæ S. Hieronymi membra, Giorgius ScarpaGregorj, dr.juris, atque Paula, uxor dilecta, die 4 decembris summo mane calamitate automobilistica interveniente de ponte, dum se ex via autocinetica salvare intendunt, in Padum amnem ceciderunt et mortui sunt. In Deo vivunt.
Valete in Domino; vos omnes saluto,
P. Suitbertus a S. Joanne a cruce, O.C.D


X X X


  Annotationes 
X REGREDI X
1 Corpus Christianorum, Series Latina, vo1.78, pag.520 - 523
X REGREDI X
2 Isaias 53:8
X REGREDI X
3Isaias 7:14
X REGREDI X
4"clausa ostia" [ = porta clausa] allusio ad ipsam conceptionem Jesu a Spiritu Sancto et ad textus biblicos Ezechiel 44: Isq. et 46: 1 atque Jo 20:19.
X REGREDI X
5Luc 24:39
X REGREDI X
6Ezechiel 44:2 sequ.
X REGREDI X
7Res curiosa quæ non semel sancto Hieronymo contingit in sermonibus sive homiliis suis, sicut et hic: voluerat aliquid per transennam dicere et postea ad thema revertere, sed abreptus est impetu et thematis oblitus est. — In hac homilia sepulcrum in saxo durissimo excisum et ponderosissimo lapide clausum, ex quo Christus tamen surrexit, debuisset esse exemplum quo facilius possit credi Christum ex Maria virgine "portâ clausâ" fuisse natum; sicut antea Hieronymus portam clausam templi in visione Ezechielis interpretatus est in eundem sensum. Sed abreptus impetu in sequenti non amplius revertitur ad thema Nativitatis Domini ex Maria Virgine, sed hæret in describendis adjunctis historicis Resurrectionis et apparitionis ad mulieres. Nota etiam stilum valde simplicem.
X REGREDI X
8"post alicujus tergum manum curvare in ciconiam" — id est, digitis in formam rostri ciconiæ curvatis, gestum irridens a tergo alicujus facere.

Decretum Pænitentiariæ Apostolicæ
de Indulgentiæ Concedendæ
in "Anno Eucharistiæ"
Miraculorum Maximum

Omnibus et singulis sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi benedictionem et pacem

a Patre Suitberto a S. Joanne a cruce

Hisce meis litteris, quas amicus noster dominus Joannes G. Halisky ad vos transmisit, certiores vos facio de DECRETO URBIS ET ORBIS quo indulgentiæ conceduntur illis qui certos actus pietatis coram SS. Sacramento perficiunt.  Vos exhortor ut hoc dono spirituali pie utamini et memores sitis triplici proposito nostro, nempe ut Summo Pontifici fideles simus, ut unionem cum Deo secundum doctrinam et exempla Sanctorum et Sanctarum ardenter quæramus nec obliviscamur studium et usum linguæ Latinæ.

Salutat vos omnes et benedicat
Pater Suitbertus a Joanne a cruce

MIRACULORUM MAXIMUM (cf. Sollemnitas SS.mi Corporis et Sanguinis Christi, ad Officium Lectionum, lectio altera) et supremum redemptionis a D. N. Jesu Christo suo sanguine peractæ memoriale, Eucharistia, qua sacrificium et qua sacramentum Ecclesiam Dei intima et indefectibili unitate compaginat, supernæ vi gratiæ sustentat, inenarrabili gaudio perfundit, et ad alendam christifidelium pietatem, eosque pro christianæ vitæ, immo et perfectionis, augmento, supernaturale est auxilium.

Quod quidem pro sua erga Ecclesiam sollicitudine ratus, Summus Pontifex Joannes Paulus II Annum "de Eucharistia" nuncupatum, ad cultum sive publicum sive privatum erga Sanctissimum Sacramentum promovendum, celebrari in universa Ecclesia statuit, edita die 7 octobris 2004 Apostolica epistula Mane nobiscum Domine inscripta.

Quo autem christifideles, durante eodem anno, impensius ad agnitionem et amorem ineffabilis "Fidei Mysterii" incitentur et inde uberiores usque spiritales fructus hauriant, idem Beatissimus Pater, in Audientia die 17 currentis mensis decembris infrascriptis Moderatoribus Apostolicæ Pænitentiariæ concessa, peculiares actus cultus et devotionis erga Ss.mum Sacramentum Indulgentiis ditare voluit, prout hic sequitur.

  1. Omnibus et singulis christifidelibus Plenaria Indulgentia conceditur, suetis sub condicionibus (nempe sacramentalis Confessionis, eucharisticæ Communionis et Orationis ad mentem Summi Pontificis, animo quidem omnino elongato ab affectu erga quodcumque peccatum), si cui sacræ functioni vel pio exercitio in honorem SS.mi Sacramenti, sive sollemniter expositi sive in Tabernaculo asservati peractis, attente ac religiose interfuerint.

  2. Clericis insuper, sodalibus Institutorum Vitæ consecratæ et Societatum Vitæ apostolicæ, aliisque christifidelibus qui lege ad Liturgiæ Horarum recitationem astringuntur, vel qui sola devotione Divinum Officium recitare solent, Indulgentia Plenaria conceditur sub enuntiatis condicionibus quotiescumque, declinante die, sive in communi sive privatim, Vesperas et Completorium ante SS.mum Sacramentum venerationi fidelium expositum aut in Tabernacolo asservatum, pie persolverint.

Fideles, qui, propter infirmitatem aliasve justas causas impediantur quominus in ecclesia vel oratorio SS.mum Eucharistiæ Sacramentum visitare possint, in propria domo seu ubi impedimentum eos detinet, Plenariam Indulgentiam consequi valebunt si, concepta detestatione cujuscumque peccati prout supra dictum est et intentione præstandi, ubi primum licuerit, tres consuetas condiciones, in spiritu fidei erga realem Jesu Christi præsentiam in Altaris Sacramento, spiritalem desiderio cordis visitationem peregerint et Orationem dominicam ac Symbolum Apostolorum recitaverint, addita pia aliqua invocatione ad Jesum in SS.mo Sacramento præsentem (e.g. Laudetur et adoretur in æternum Sanctissimum Sacramentum).

Si vero ne hoc quidem exsequi valeant, Plenariam Indulgentiam, iidem consequentur, si solo animi desiderio sese iis sociaverint, qui ordinario modo præscriptum opus obibunt, ac ægritudines et incommoda propriæ vitæ Misericordi Deo obtulerint, intentione pariter concepta, cum primum poterunt, perficiendi tres suetas condiciones.

Sacerdotes, cura pastorali fungentes, præsertim parochi, præ oculis habitis, quæ suggesta et proposita sunt a Congregatione pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum die 15 octobris 2004, de his salutaribus Ecclesiæ dispositionibus, proprios fideles opportune certiores faciant, prompto et generoso animo sese præbeant ad confessiones eorum excipiendas et, diebus pro fidelium utilitate determinatis, publicas preces ad Jesum in SS.mo Sacramento sollemniter dirigant.

Denique, in catechesi tradenda fideles adhortentur ad aperta fidei et amoris testimonia in SS.mum Sacramentum frequenter danda, ut proponitur in Concessione generaliori IV "Enchiridii Indulgentiarum", attentis etiam aliis Concessionibus ejusdem Enchiridii: n. 7: De Eucharistica Adoratione et Processione, n. 8:  De Eucharistica et Spiritali Communione, n. 27:  De Prima Sacerdotum Missa et Jubilaribus Ordinationum Celebrationibus.

Præsenti valituro durante anno "de Eucharistia" ab ipso tamen die quo in Ephemeride "L'Osservatore Romano" prodetur.  Contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Datum Romæ, ex ædibus Pænitentiariæ Apostolicæ, die 25 Decembris 2004, in sollemnitate Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi.

Jacobus Franciscus Cardinalis Stafford
Pænitentiarius Major

Joannes Franciscus Girotti, O.f.m. conv.
Regens


Carissimis Fratribus et Sororibus, Amicis et Amicabus
Familiæ Sancti Hieronymi
Anno Jubilari MM ad Finem Vergente

tranactis hodie
id est die 21 Decembris 2000
sexaginta annis
ex quo divina opitulante gratia
vitam in Carmelo Teresiano cœpi
appropinquante jam proxime

 
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 
W  
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 
SOLLEMNITATE
DIEI  NATALIS
DOMINI  NOSTRI
JESU  CHRISTI
NATI  EX
MARIA  VIRGINE
 
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 
W  
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 
 
 Y 
 

SALUTEM PACEM BENEDICTIONEM A DOMINO
atque
JUGEM BEATISSIMÆ VIRGINIS MARIÆ PROTECTIONEM
necnon
OMNIUM ANGELORUM
ET SANCTORUM SANCTARUMQUE
INTERCESSIONEM

toto corde Deum precans opto

semper vester

P. Suitbertus a S.Joanne a Cruce, O.C.D.


Rex pacificus magnificatus est
cujus vultum desiderat universa terra

Tu Bethlehem-Ephrata, terra Juda, non eris minima:
ex te enim exiet Dux qui regat populum meum Isræl

Deo Omnipotente, Optimo Maximo, Æterno et Immenso, Uno et Trino, propter peccata nostra permittente, Filium Dei, Filium Mariæ in Bethlehem natum hoc Anno Jubilæi Bismillennio in illa urbe nativitatis ejus pace regnante sub Rege Pacifico celebrare non possumus, quoniam Mohammedani, qui urbem nunc tenent, cotidie tumultum movere non desinunt.

In consolationem nostram, cum in rerum natura civitatem Bethlehemiticam visitare non possumus, Sacrâ Scripturâ ducti quasi deambulantes per sæcula historiam hujus oppidi perspiciamus.

Nomen oppidi est Bethlehem-Ephrata - sicuti dicimus México-Tenochtitlán - et in utroque casu nomen posterior antiquior est, quod de Mexico urbe patet; de Bethlehem autem scitur ex Sacra Scriptura. Ibi enim legimus in libro primo Chronicorum [= Paralipomenon] (4,4) in enumeratione filiorum Juda: "Phanuel autem pater Gedor et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephrata patris Bethlehem". In istis autem genealogiis, uti notum est, nomina hominum et nomina locorum et nomina regionum commixtum habentur ita ut aliquis homo possit dici pater urbis quam condidit et homo vivens in aliqua urbe vel regione dici possit (ceterum etiam apud nos) "filius talis urbis" vel talis regionis vel talis patriæ. Nulla igitur difficultas intelligendi quod nomen (personæ / oppidi) "Ephrata" antiquior est quam nomen "Bethlehem" et quod ambo pertinent ad progeniem et regionem Juda, unde urbs nostra appellatur etiam "Bethlehem Juda".

Mentio ceteris antiquior hujus urbis habetur in libro Genesis, ubi (cap. 35, 16/19)narratur mors Rachel in partu: "Egressus autem [Jacob] inde [= de Beth-El] verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam in qua cum parturiret Rachel ... periclitari cœpit / Mortua est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem. Erexit Jacob titulum super sepulchrum ejus; hic est titulus monumenti Rachel usque in præsentem diem."

Ipse Jacob in senectute sua, cum benedicturus esset filios Joseph, hoc factum iterum evocavit his verbis: "Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere; eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratam et sepelivi eam juxta viam Ephratæ quæ alio nomine appellatur Bethlehem." (Genesis 48, 7)

Tempore Judicum unam brevem habemus notitiam de Judice nomine Abesan de Bethlehem qui post Jephte judicavit Isræl; qui mortuus est et sepultus in Bethlehem (Jud 12, 8 et 10).

"In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem-Juda ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua Noëmi et duobus liberis" (Ruth, cap. 1, 1) qui in versiculo sequenti appellantur "Ephrathæi de Bethlehem Juda". Ita incipit liber Ruth cujus historia nos jam ducit in viciniam Regis David: mortuis marito et duobus liberis, Noëmi una cum Ruth moabitide, nuru sua, reversa est in Bethlehem (Ruth, cap. 1, vv. 19 et 22). Accidit autem quod Booz veniebat de Bethlehem (cap. 2,4). Ruth ante matrimonium cum Booz a populo benedicitur: "Faciat Dominus hanc mulierem ... sicut Rachel et Liam ... ut sit exemplum virtutis in Ephratha et habeat celebre nomen in Bethlehem" (4,11). Natum ex hoc matrimonio filium vocaverunt "Obed, hic est pater Isai patris David" (cap. 4, vv 17 et 22). Sed illæ tres generationes de Obed ad David, quæ significant transitum a tempore Judicum ad tempus David Regis, sat ægre transierunt.

Ultima pars Judicum videtur esse appendix ad demonstrandum quod systema regiminis sub Judicibus ad tristem finem vergebat et institutio regis jam omnino urgebat; narrantur enim res sat indecorose gestæ; quasi explicando quo modo talia possint accidere ter repetitur: "In illis diebus non erat Rex in Isræl, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat" (Jud 17,6); "In diebus illis non erat Rex in Isræl et tribus Dan quærebat possessionem sibi" (18,1); "In diebus illis non erat Rex in Isræl" (Vulgata Jud 18,31 / textus hebr. Jud 19,1).

Si non recordamini, legatis capita 17 ad 19 libri Judicum. In priore capite nobis occurrit juvenis levita ex Bethlehem (cap. 17, vv. 7.8.9); in posteriore vero capite audimus de viro levita habitante in latere montis Ephraim qui uxorem duxit de Bethlehem-Juda quæ postea tristissimo fine obiit (cap. 19, vv. 1,2,18).

Denique Deus ipse, rejecto Saule ne sit rex super Isræl, mittit Samuelem ad Isai Bethlehemitem ut ungeret David regem; fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus et venit Bethlehem (1 Sam 16,1 et 4 - quod in quibusdam editionibus Vulgatæ appellatur 1 Regum 16,1 etc., quod et in sequentibus notandum est). Primum David venit in palatium Saulis ut ibi psalleret, qua occasione appellatur "filius Isai, Bethlemites" (1 Sam 16,18).

David postea, in tota narratione de rebus ab ipso gestis, pluries appellatur filius Isai, Bethlehemites, de Bethlehem-Juda, et similia. Cf., ex. gr., textus sequentes:

  • David revertitur ad patrem suum, Ephrathæum de Bethlehem-Juda [1 Sam cap. 17, vv. 12.14.15];

  • David et Jonathan [1 Sam cap. 20, vv. 6 et 28];

  • David voluit bibere aquam de cisterna quæ est juxta portam Bethlehem: "et David tunc erat in præsidio - porro statio Philistinorum tunc erat in Bethlehem"; nota bene quomodo textus hebraicus bis effert quod tantummodo tunc - res prorsus inaudita - David non habuit aditum ad Bethlehem sed erat prope in præsidio, et Bethlehem erat (ad breve tempus) in manibus Philistinorum [2 Sam cap. 23, vv. 14.15.16].

"Et tu Bethlehem-Ephrata, parvulus es in milibus Juda [textus liturgicus habet "non eris minima"], ex te mihi egredietur qui sit dominator in Isræl et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis", etc. [Micha (= Michæas) 5,2 ss.]. Hic est textus unde sapientes Isræl ab Herode interrogati ubi puer-rex nasceretur statim responsum noverunt: in Bethlehem-Juda. [Math 2,1-16].

"Ascendit autem Joseph a Galilæa, de civitate Nazareth, in Judæam in civitatem David quæ vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David" [Luc 2,4].

"Alii dicebant: « Nonne Scriptura dicit quia ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? »" [Joa 7,42].

Et re vera Christus est ex semine David, et de Bethlehem-Juda, ut patet ex Scripturis.

Jam sæculo secundo post Christum Natum, in Bethlehem erat Ecclesia Nativitatis Domini quam Hadrianus Imperator Romanus profanavit et in loco illo Nemus Adonidis exstrui jussit unde situs notus remansit. Tertio sæculo iterum exstabat in antiquo loco Ecclesia Nativitatis.

Constantinus Imperator Romanus inde ab anno 326 grandem Ecclesiam Nativitatis exstrui jussit de qua 36 columnæ monolithicæ usque hodie tectum ecclesiæ sustinent.

Inde ab anno 386 noster Hieronymus in Bethlehem vixit ubi majorem partem sui operis litterarii (epistulæ, versiones, commentaria, opera theologica et ascetica) conscripsit necnon unum monasterium fratrum et tria monasteria sororum condidit quibus paterne præfuit ad mortem in ultima senectute. Obiit anno 420.

Anno vero 637, propter peccata nostra, Jerusalem et Bethlehem occupatæ sunt ab Arabibus Mohammedanis.

Tempore militum Cruce signatorum (1096-1229) partim et ad breve tempus urbs Jerusalem cum Bethlehem et partes Terræ Sanctæ a Christianis expugnatæ sunt; anno vero 1244 Jerusalem cum Bethlehem et tota Terra Sancta a sultano Ægypti in dominium Mohammedanorum recuperatæ sunt.

Qui status rerum, pro dolor, usque hodie sic permansit, ita ut etiam hoc anno Arabibus assidue tumultuantibus et persistente periculo belli neque tempore Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi illum oppidum et Davidis et Jesu Christi et Hieronymi visitare possimus.

In consolationem habemus in manibus nostris Sacram Scripturam quam noster Hieronymus Latine convertit in Bethlehem-Ephrata in terra Juda.

Finivi scriptionem vigilia Nativitatis hora 9 cum dimidia post meridiem.

Valete in Domino et gaudete de Puerulo neonato ex Maria Virgine.

Curiositatis causa:

  1. Vulgata Sancti Hieronymi decursu sæculorum ter ad artem criticæ textualis recuperata denuo edita est: primum ab Alcuino magistro, tempore Caroli Magni; deinde a Papa Clemente VIII post Concilium Tridentinum; tandem a monachis abbatiæ S. Hieronymi a Pio Pp. X in hunc finem Romæ erectæ qui laborem finiverunt sub pontificatu Joannis Pauli II.

  2. S. Hieronymus non est sibi constans in scribendo vel Ephrata vel Ephratha.


Cuix amo nican nica Nimonantzin?
Cuix amo nocehuallotitlan
necauhyotitlan in tica?
Cuix amo nehuatl in nimopaccayeliz?
Cuix amo nocuixanco
nomamalhuazco in tica?
Cuix oc itla motech monequi?
Nonne ego hic adsum, ego Matercula tua?
Nonne es sub umbra mea
et sub protectione mea?
Nonne ego sum fons tuæ salutis et lætitiæ tuæ?
Nonne es in sinu meo
et in amplexu brachiorum meorum?
Quid amplius adhuc tibi est necessarium?
Verba B.V.Mariæ de Guadalupe ad beatum Juan Diego
Nican mopohua, n. 119

Scriptum die 15 Septembris 1998
IN MEMORIA B.V.MARIÆ PERDOLENTIS
pro die 30 Septembris
quo celebratur
FIDELIS SERVUS ET PRUDENS QUEM CONSTITUIT DOMINUS
SUPER FAMILIAM SUAM
UT DET ILLIS IN TEMPORE TRITICI MENSURAM
QUEM INVOCAMUS VERBIS LITURGIÆ
O DOCTOR OPTIME
ECCLESIÆ SANCTÆ LUMEN

B E A T E   H I E R O N Y M E
DIVINÆ LEGIS AMATOR
DEPRECARE PRO NOBIS FILIUM DEI.

OMNIBUS ET SINGULIS
FAMILIÆ NOSTRÆ MEMBRIS ET AMICIS
P.SUITBERTUS A S.JOANNE A CRUCE, O.C.D.
SALUTEM       PACEM       BENEDICTIONEM


GREGORIUS MAGNUS, Pontifex Maximus, calamitosis temporibus regens Ecclesiam, præter alios sermones quos habuit, quadraginta quoque homiliis Evangelia singulis diebus dominicis exposuit, ex quibus viginti coram populo ipse locutus est, aliæ vero viginti propter suas ingruentes et diuturnos morbos ab ipso in lectulo decumbente dictatæ, per notarium assistente plebe in ecclesia sunt recitatæ. (cf.PL 76,1075.s).

Exponens in dominica II Adventus caput 21 Evangelii secundum Lucam inter alia hæc quoque habet (Homilia prima libri primi; PL 76,1077-1078):

"Exsurget gens contra gentem et regnum adversus regnum; Et erunt terræmotus magni per loca, et pestilentiæ et fames ... et quibusdam interpositis adjunxit: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia jam facta cernimus, alia e proximo ventura formidamus. Nam gentem super gentem exsurgere, earumque pressuram terris insistere plus jam in nostris temporibus cernimus quam in codicibus legimus. Quod terræmotus urbes innumeras subruat, ex aliis mundi partibus scitis quam frequenter audivimus; pestilentias sine cessatione patimur. Signa vero in sole et luna et stellis adhuc aperte minime videmus, sed quia et hæc non longe sint, ex ipsa aëris immutatione (!) colligimus ... Sed cum multa prænuntiata jam completa sint, dubium non est quin sequantur etiam pauca quæ restant, quia sequentium rerum certitudo est præteritarum exhibitio."

Homilia hæc a Sancto Gregorio Magno circa annum 600 prolata et a notario in ecclesia Sancti Petri ad plebem Romanam recitata nostris quoque temporibus, in vigilia Tertii Millennii, eisdem fere vel similibus verbis proferri potest ad plebem universam Ecclesiæ sanctæ Dei.

Nimiis enim in locis hujus orbis terrarum etiam hodie furunt bella, sæviunt impetus tromocratiæ (terrorismi), regnant injustitiæ, facinora, corrupti mores; loca pacifica insurrectionibus et odiis phyleticis depopulantur; grassantur lues et pestilentiæ (inter quas pessima illa quæ AIDS sive SIDA appellatur). Ad quales pemicies, ac si non sufficerent, accedunt aliæ calamitates: multas regiones adhuc integras inundationes, diluvia, procellæ ruentes inundant devastant destruunt; terræmotus et metus maris quot ruinas, quot mortes efficiunt! Immania silvarum incendia, cum extingui vix possunt, minantur vices oppida urbes, et regiones integras fume replent; quæ calamitates, singulæ et omnes simul, multis in locis præsertim "tertii mundi" progignunt mortem et tristissima præsagia mortis uti sunt horribilis metus, infelix egestas, crudelissima fames.

Quæ omnia fere cotidie in actis diurnis legimus, in transmissionibus radiophonicis auscultamus, in programmatibus televisionis ob oculos habemus.

De conditionibus in quibus hic mundus terrenus versatur hæc hactenus. Nunc autem si animum advertimus ad Ecclesiam sanctam Dei et ad veræ Fidei Romanæ Catholicæ statum, haud pauca invenimus deploranda.

Imprimis longe lateque grassatur ille laicismus sive sæcularismus, quem vocant, qui ab omni religione abhorret, et illi affinis liberalismus qui in re morali et rebus gerendis normas quam minime tolerat et singulis fere omnia secundum propriam illorum æstimationem libera seu licita esse affirmat, unde multi a sermone publico et opinione multorum attracti et illecti Fidem perdiderunt.

Nec desunt regiones in quibus vera et propria Ecclesia: persecutio viget; in aliis cruenta ubi martyrum sanguis effunditur, in aliis subdola ubi christifideles discriminatione premuntur, ubi media communicationis socialis (i.e.acta diurna, transmissiones radiophonica, programmata televisionis) et scholæ publicæ doctrinas contra Ecclesiam hostiles disseminant, ubi rerum quæ ex fragilitate humana in Ecclesia occurrunt famam exaggerant et longe lateque divulgant et res sacras omni reverentia posthabita publice derident, unde debiles in Fide ab Ecclesia avertuntur.

Insuper quidam se esse catholicos, immo "se esse Ecclesiam" asserentes Magisterium sperunt, errores in rebus Fidei et morum profitentur et propagant, immo ut illorum doctrinæ ab ipsa Ecclesia agnoscantur proterve postulant. Contra quos intra Ecclesiam exsistentes hæreticos AD TUENDAM FIDEM Summus Pontifex die 18 mensis Maji hujus anni 1998 motu proprio Litteras Apostolicas dedit maximi momenti. Propterea hujus documenti textum integrum in paginis quæ hic sequuntur in vestram commoditatem transscriptam habetis (a pagina quarta ad septimam).

NOTA BENE:   In ultimis lineis supra numerum [5] (vide infra), in textu ad § 2 can.1436, error in prelum irrepsit. Textus ibi enim dicit «§ 2. Præter hos casus, qui sustinet doctrinam, quæ a Romano Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut definitive tenenda proponitur vel ut erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua pœna puniatur.» Enuntiata non congruunt. "qui sustinet doctrinam" uniendum est cum "quæ ... ut erronea damnata est" — Ad incisum autem "quæ, ... ut definitive tuenda proponitur" supplendum est enuntiatum hujus fere tenoris: "qui vero doctrinam quæ:....ut definitive tuenda proponitur denegat vel in dubium ponit. (Cf. textum ejusdem can.1436 § 1 paulo superius).

Litteræ Apostolicæ Motu Proprio datæ
AD TUENDAM FIDEM,
quibus normæ quædam inseruntur in Codicis Juris Canonici
et in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium

JOANNES PAULUS PP.II

AD TUENDAM FIDEM Catholicæ Ecclesiæ contra errores insurgentes ex parte aliquorum christifidelium, prasertim illorum qui in sacra theologia disciplinas studiose incumbunt, pernecessarium visum est Nobis, quorum præcipuum munus est fratres suos in fide confirmare (cf. Lc 22:32), ut in textu vigentium Codicis Juris Canonici et Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium addantur norma, quibus expresse imponatur officium servandi veritates definitive ab Ecclesiæ Magisterio propositas, addita mentione in sanctionibus canonicis ad eandem materiam spectantibus.

[1] Jam inde a prioribus sæculis usque ad hodiernum diem Ecclesia de fide Christi Ejusque redemptionis mysterio profitetur veritates, postea collectas in Symbola fidei; hodie enim communiter cognoscuntur atque proclamantur a christifidelibus in Missarum celebratione sollemni et festiva Symbolum Apostolorum aut Symbolum Nicenum-Constantinopolitanum.

Hoc ipsum Symbolum Nicenum-Constantinopolitanum continetur in Professione fidei a Congregatione pro Doctrina Fidei ulterius elaborata(1) quæ specialiter imponitur determinatis christifidelibus emittenda in susceptione aliquorum officiorum directe vel indirecte respicientium profundiorem investigationem in veritates de fide et de moribus aut conjunctorum cum peculiari potestate in Ecclesiæ regimine.(2)

[2] Professio Fidei, rite præmisso Symbolo Niceno-Constantinopolitano, habet etiam tres propositiones aut commata, quæ explicare intendunt fidei catholicæ veritates ab Ecclesia, sub ductu Spiritus Sancti qui eam omnem veritatem docebit" (Jo 16:13), sequentibus temporibus altius perscrutatas aut perscrutandas.(3)

Primum comma, quod enuntiat: "Firma fide quoque credo ea omnia quæ in verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni judicio sive ordinario et universali Magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponuntur",(4) congruenter affirmat et suum præscriptum habet in legislatione universalis Ecclesiæ in can.750 Codicis Juris Canonici, (5) et in can. 598 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.(6)

Tertium comma, edicens: "Insuper religioso voluntatis et intellectus obsequio doctrinis adhæreo quas sive Romanus Pontifex sive Collegium Episcoporum enuntiant cum Magisterium authenticum exercent etsi non definitivo actu easdem proclamare intendant", locum suum obtinet in can.752 Codicis Juris Canonici (7, 8) et in can.599(9) Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium

[3] Attamen secundum comma, in quo asseveratur "Firmiter etiam amplector et retineo omnia et singula quæ circa doctrinam de fide vel moribus ab eadem definitive proponuntur",(10) nullum habet congruentem canonem in Codicibus Ecclesiæ Cathollcæ. Magni momenti est hoc comma Professionis fidei, quippe quod indicet veritates necessario conexas cum divina revelatione. Hæ quidem veritates, quæ in doctrinæ catholicæ perscrutatione exprimunt particularem inspirationem divini Spiritus in alicujus veritatis de fide vel de moribus profundiore Ecclesiæ intellectu, sive historica ratione sive logica consecutione conectuntur.

[4] Quapropter dicta necessitate compulsi mature censuimus hanc legis universalis lacunam complere insequenti modo:

  [A] Can.750 CJC posthac duas paragraphos habebit, quarum prima constet textu vigentis canonis, altera vero novo textu sit ornata, ita ut ipse can.750 absolute sic sonet:

  Can.750 § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quæ verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei deposito Ecclesiæ commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesia magisterio sollemni sive ab ejus magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhæsione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes quascumque devitare doctrines iisdem contrarias.

  § 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula quæ circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiæ magisterio definitive proponuntur, scilicet quæ ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinæ Ecclesiæ catholicæ adversatur qui easdem propositiones definitive tenendas recusat.

In canone 1371, n.l Codicis Juris Canonici congruenter addatur canonis 750 § 2 locus, ita ut ipse can. 1371 posthac absolute sic sonet:

  Can.1371 — Justa pœna puniatur:
(1) qui, præter casum de quo in can.1364 § 1, doctrinam a Romano Pontifice vel a Concilio Œcumenico damnatam docet vel doctrinam, de qua in canone 750 § 2 vel in can.752, pertinaciter respuit, et ab Apostolica Sede vel ab Ordinario admonitus non retractat; — (2) qui aliter Sedi Apostolicæ, Ordinario, vel Superiori legitime præcipienti vel prohibenti non obtemperat, et post monitum in inobœdientia persistit.

  [B] Can.598 Codicis Canonum Ecclesiarum OrientaIium posthac duas paragraphos habebit, quarum prima constet textu vigentis canonis, altera vero novo textu sit ornata, ita ut ipse can.598 absolute sic sonet:

Can.598 § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quæ verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiæ commisso continetur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiæ magisterio sollemni sive ab ejus magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhæsione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.

§ 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula quæ circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiæ magisterio definitive proponuntur, scilicet quæ ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinæ Ecclesiæ catholicæ adversatur qui easdem propositiones definitive tenendas recusat.

In can. 1436 § 2 Codicis Canonum Ecclesiarum Orienlalium congruenter addantur verba, quæ ad can.598 § 2 se referant, ita ut ipse can.1436 posthac absolute sie sonet:

Can.1436 § 1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut hæreticus aut apostata excommunicatione majore puniatur, clericus præterea aliis pœnis puniri potest non exclusa depositione.

§ 2. Præter hos casus, qui sustinet doctrinam, quæ a Romano Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus [ut definitive tenenda proponitur] vel ut erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua pœna puniatur.

NOTABENE:   in textu hujus § 2 error in prelum irrepsit; textus enim hujus paragraphi, sicut supra legitur, sensum planum non obtinent. Incisum quod hîc uncis [...] includitur exigit enuntiatum separatum hujus fere tenoris "qui denegat vel in dubium ponit doctrinam quæ ...ut definitive tenenda proponitur...congrua pœna puniatur."
Cf. textum ejusdem can.1436 § 1, paulo superius.

[5] Quæcumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datas decreta sunt, ea omnia firma et rata esse jubemus et inserenda præcipimus in legis latione universali Catholicæ Ecclesiæ, respective in Codice Juris Canonici et in Codice Canonum Ecclesiarum Orientalium, sicuti supra demonstratum est, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Maji,
anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

Lectura hujus documenti a nostro Summo Pontifice motu proprio dati est pura delectatio et purum gaudium omnium nostrum qui ut primum punctum nostri propositi profitemur et cotidie de novo in corde nostro Deo promittimus sincerum amorem erga Summum Pontificem et filialem obœdientiam erga ejus Supremum Magisterium Ecclesiasticum.

Multæ in Ecclesia, nostris temporibus, societates congregationes fraternitates et consociationes sub impulsu, ut opinor, Spiritus Sancti exsurgunt quibus cordi est calamitatibus hujus sæculi et tentationibus quibus affligitur Ecclesia variis modis sincere resistere et contra niti.

Et forte talium omnium etiam nos res bene gestas velimus imitari. At hac in re quoque valet: NON OMNES POSSUMUS OMNIA.

Hoc jam Sanctus Paulus nos docuit ad Ephesios scribens: "Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.... Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi" [Ephes cap.4, vers.7.et verss.ll-12.]; et ad Corinthios [1 Cor 12:4-11] hæc habet: "Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio ad utilitatem: alii quidem per Spiritum Sanctum datur sermo sapientiæ, alii autem sermo scientiæ secundum eundem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult".

Quod de singulis hominibus dictum est, valet etiam pro singulis cœtibus. Cunctis enim consociationibus, fraternitatibus, congregationibus, societatibus in Ecclesia existentibus — illis quæ olim natæ sunt et illis quæ hodie — datum est a Spiritu Sancto donum speciale, munus proprium, charisma singulare.

De nostra autem vocatione et de charismate nobis, i.e. Familia~ Sancti Hieronymi, proprio dubitandum non est, cum in ipso exordio Constitutionis ab Ecclesia approbatæ triplex hujus Familiæ propositum ac finis præclare edictum invenitur.

De primo proposito nostro, de sincere amore erga Summum Pontificem et de filiali obœdientia erga ejus Supremum Magisterium Ecclesiasticum, jam mentionem fecimus cum lecturam documenti AD TUENDAM FIDEM motu proprio a Summo Pontifice editi concluderemus de quo certo nos omnes gavisi sumus quoniam hæreses quæ hodie grassantur damnat et harum hæresium radices abscindit.

Hac occasione data brevem mentionem facere juvat de quadam speciali tentatione contra fidem quæ illis præsertim christifidelibus insidiatur quibus maxime cordi est hæresium damnatio et exstirpatio. Tales enim, cum illis videtur quod in Ecclesia vel ab ipso Summo Pontifice errores grassantes et mores damnandi et aliæ res quæ non placent nimis facile tolerantur, hoc indignanter ferunt et, saltem interius in corde suo, ab amore et fidelitate quæ Summo Pontifici et Sanctæ Ecclesiæ Romanæ Catholicæ debetur deficiunt. Qui hanc tentationem patiuntur memores sunto tam hæresim quam schisma esse peccatum contra fidem.

Sanctæ Ecclesiæ Dei, quæ una est Romana Catholica, nos omnes eo utiliores erimus quo magis tendemus et perveniemus ad unionem cum Deo. Ideoque alterum Familiæ nostræ propositum, cum primo arcte conjunctum, in eo consistit ut "vitam spiritualem quæ ad intimam cum Deo unionem conducit secundum tot Sanctorum Sanctarumque doctrinam atque exempla intense et fideliter colamus"

Ut vero vita spiritualis convenienter alatur — præter sanctæ missæ sacrificium, sanctam communionem, frequentem peccatorum confessionem et Rosarii Mariani devotam recitationem (mysteria Visitationis et Nativitatis recitantes nolite oblivisci orare pro mulieribus quæ tentationem procurandi abortum patiuntur vel hoc crimen jam perpetrarunt) — imprimis a vitæ spiritualis doctoribus nobis proponitur lectio divina, cotidiana nempe et continua Sacræ Scripturæ lectio.

Hac in re adjutorio nobis esse possunt capsellæ magnetophonicæ non paucæ quæ continent partes Sacræ Scripturæ tum Veteris cum Novi Testamenti in Latina versione Vulgatæ Sancti Hieronymi quæ emi possunt apud Editiones Familiæ Sancti Hieronymi (507 S. Prospect Avenue, Clearwater, FL 33756, USA). Incipientibus commendatur Evangelium Sancti Joannis cujus capsellæ continent textum sat lente lectum ac meditationi aptum.

"Quoniam lingua Latina est lingua Ecclesiæ viva" [ita Joannes Pp XXIII in Constitutione Apostolica Veterum Sapientia, n.6., primum enuntiatum], quæ a multis hodie in discrimen vocatur, nobis - Familiæ Sancti Hieronymi - datum est, approbante Ecclesia, charisma hoc ut hanc linguam Ecclesiæ propriam ipsi bene discere satagamus ejusque usum inter nos fideliter colamus atque de ejus usu in Ecclesia servando curam habeamus.

Ut autem de hoc nostro charismate et de ejus necessitate plane non dubitemus, saltem quædam documenta a Supreme Magisterio Ecclesiæ hac in re edita (multa enim sunt) perspecta habeamus oportet.

QUÆDAM DOCUMENTA SUPREMI MAGISTERII ECCLESIASTICI
DE PRÆSTANTIA ET USU LINGUÆ LATINÆ ECCLESIÆ PROPRIÆ

PIUS XII, EX SERMONE Magis quam, ad Docentes ex Ordine Fratrum Carmelitarum Discalceatorum,
diei 23 Septembris 1951:
"Quantopere id Nos delectat quod ipsi vultis tirones vestros humanioribus litteris liberalius imbuere! Hæc ad surgentia ingenia conformanda aptissima sunt, ut tum in cogitando et loquendo sit lucidus ordo et vana vitetur profluentia verborum, tum ut aliæ præclaræ parentur bene cordati viri laudes. Hisce in studiis querimur quiddam contingere triste. Proh dolor!, LATINA LINGUA, GLORIA SACERDOTUM, nunc languidiores usque et pauciores habet cultores. Quid digne celebret hunc imperialem sermonem — basilikh glvssa a Græcis appellabatur — quæ vera non enuntiat sed sculpit, quæ in edictis et sententiis peculiari splendet gravitate, quæ in Latina Ecclesia liturgico fruitur usu, quæ denique Catholicæ Ecclesiæ est magni pretii vinculum? Nullus sit sacerdos, qui eam nesciat facile et expedite legere et loqui! Præter hæc utinam oriantur inter vos hand parvi et pauci qui etiam presso et eleganti dicendi genere eam scribere valeant. Enimvero Latina lingua, itemque et Græca, cui tot ecclesiastica scripta, jam a prisco christiano ævo, commissa sunt, thesaurus est incomparandæ præstantiæ; quare sacrorum administer qui eam ignorat, reputandus est lamentabili mentis laborare squalore."

JOANNES XXIII, Constitutio Apostolica Veterum sapientia, 22 Februarii 1962
VETERUM SAPIENTIA, in Græcorum Romanorumque inclusa litteris, itemque clarissima antiquorum populorum monumenta doctrinæ, quasi quædam prænuntia aurora sunt habenda evangelicæ veritatis, quam Filius Dei, gratiæ disciplinæque arbiter et magister, illuminator ac deductor generis humani,(11) his nuntiavit in terris.  Ecclesiæ enim Patres et Doctores, in præstantissimis vetustorum illorum temporum memoriis quandam agnoverunt animorum præparationem ad supernas suscipiendas divitias, quas Christus Jesus in dispensatione plenitudinis temporum(12) cum mortalibus communicavit;  ex quo illud factum esse patet, ut in ordine rerum christianarum instaurato nihil sane perierit, quod verum, et justum, et nobile, denique pulchrum ante acta sæcula peperissent.

Quam ob rem Ecclesia sancta ejus modi sapientiæ documenta, et in primis Græcam Latinamque linguas, sapientiæ ipsius auream quasi vestem, summo quidem honore coluit:  atque etiam venerandos sermones alios, qui in orientis plagis floruerunt, quippe cum ad humani generis profectum et ad mores conformandos haud parum valerent, in usum recepit;  iidemque sive in religiosis cærimoniis sive in Sacrarum Scripturarum interpretatione adhibiti, usque ad præsens tempus in quibusdam regionibus, perinde ac vivacis antiquitatis numquam intermissæ voces, viguerunt.

Quarum in varietate linguarum ea profecto eminet, quæ primum in Latii finibus exorta, deinde postea mirum quantum ad christianum nomen in occidentis regiones disseminandum profecit.  Siquidem non sine divino consilio illud evenit, ut qui sermo amplissimam gentium consortionem sub Romani Imperii auctoritate sæcula plurima sociavisset, is et proprius Apostolicæ Sedis evaderet(13) et, posteritati servatus, christianos Europæ populos alios cum aliis arto unitatis vinculo conjungeret.

Suæ enim sponte naturæ lingua Latina ad provehendum apud populos quoslibet omnem humanitatis cultum est peraccommodata:  cum invidiam non commoveat, singulis gentibus se æquabilem præstet, nullius partibus faveat, omnibus postremo sit grata et amica.  Neque hoc neglegatur oportet, in sermone Latino nobilem inesse conformationem et proprietatem;  siquidem loquendi genus pressum, locuples, numerosum, majestatis plenum et dignitatis(14) habet, quod unice et perspicuitati conducit et gravitati.

His de causis Apostolica Sedes nullo non tempore linguam Latinam studiose asservandam curavit eamque dignam existimavit, qua tamquam magnifica cælestis doctrinæ sanctissimarumque legum veste(15) uteretur ipsa in sui exercitatione magisterii, eademque uterentur sacrorum administri.  Hi namque ecclesiastici viri, ubicumque sunt gentium, Romanorum sermone adhibito, quæ sunt Sanctæ Sedis promptius comperire possunt, atque cum ipsa et inter se expeditius habere commercium.

Eam igitur, adeo cum vita Ecclesiæ conexam, scientia et usu habere perceptam, non tam humanitatis et litterarum, quam religionis interest,(16) quemadmodum Decessor Noster imm. mem. Pius XI monuit, qui, rem ratione et via persecutus, tres demonstravit hujus linguæ dotes, cum Ecclesiæ natura mire congruentes:  Etenim Ecclesia, ut quæ et nationes omnes complexu suo contineat, et usque ad consummationem sæclorum sit permansura ..., sermonem suapte natura requirit universalem, immutabilem, non vulgarem.(17)

Nam cum ad Ecclesiam Romanam necesse sit omnem convenire ecclesiam,(18) cumque Summi Pontifices potestatem habeant vere episcopalem, ordinarium et immediatam tum in omnes et singulas Ecclesias, tum in omnes et singulos pastores et fideles(19) cujusvis ritus, cujusvis gentis, cujusvis linguæ, consentaneum omnino videtur ut mutui commercii instrumentum universale sit et æquabile, maxime inter Apostolicam Sedem et Ecclesias, quæ eodem ritu Latino utuntur.  ltaque tum Romani Pontifices, si quid catholicas gentes docere volunt, tum Romanæ Curiæ Consilia, si qua negotia expediunt, si qua decreta conficiunt, ad universitatem fidelium spectantia, semper linguam Latinam haud secus usurpant, ac si materna vox ab innumeris gentibus accepta ea sit.

Neque solum universalis, sed etiam immutabilis lingua ab Ecclesia adhibita sit oportet.  Si enim catholicæ Ecclesiæ veritates traderentur vel nonnullis vel multis ex mutabilibus linguis recentioribus, quarum nulla ceteris auctoritate præstaret, sane ex eo consequeretur, ut hinc earum vis neque satis significanter neque satis dilucide, qua varietate eæ sunt, omnibus pateret;  ut illinc nulla communis stabilisque norma haberetur, ad quam ceterarum sensus esset expendendus.  Re quidem ipsa, lingua Latina, jamdiu adversus varietates tuta, quas cotidiana populi consuetudo in vocabulorum notionem inducere solet, fixa quidem censenda est et immobilis;  cum novæ quorundam verborum Latinorum significationes, quas christianarum doctrinarum progressio, explanatio, defensio postulaverunt, jamdudum firmæ eæ sint ratæque,

Cum denique catholica Ecclesia, utpote a Christo Domino condita, inter omnes humanas societates longe dignitate præstet, profecto decet eam lingua uti non vulgari, sed nobilitatis et majestatis plena.

Prætereaque lingua Latina, quam dicere catholicam possumus,(20) utpote quæ sit Apostolicæ Sedis, omnium Ecclesiarum matris et magistræ, perpetuo usu consecrata, putanda est et thesaurus ... incomparandæ præstantiæ,(21) et quædam quasi janua, qua aditus omnibus patet ad ipsas christianas veritates antiquitus acceptas et ecclesiasticæ doctrinæ monumenta interpretanda;(22) et vinculum denique peridoneum, quo præsens Ecclesiæ ætas cum superioribus cumque futuris mirifice continetur.

Neque vero cuique in dubio esse potest, quin sive Romanorum sermoni sive honestis litteris ea vis insit, quæ ad tenera adulescentium ingenia erudienda et conformanda perquam apposita ducatur, quippe qua tum præcipuæ mentis animique facultates exerceantur, maturescant, perficiantur;  tum mentis sollertia acuatur judicandique potestas;  tum puerilis intellegentia aptius constituatur ad omnia recte amplectenda et æstimanda;  tum postremo summa ratione sive cogitare sive loqui discatur.

Quibus ex reputatis rebus sane intelligitur cur sæpe et multum Romani Pontifices non solum linguæ Latinæ momentum præstantiamque in tanta laude posuerint, sed etiam studium et usum sacris utriusque cleri administris præceperint, periculis denuntiatis ex ejus neglegentia manantibus.

Iisdem igitur adducti causis gravissimis, quibus Decessores Nostri et Synodi Provinciales,(23) Nos quoque firma voluntate enitimur, ut hujus linguæ, in suam dignitatem restitutæ, studium cultusque etiam atque etiam provehatur.  Cum enim nostris temporibus sermonis Romani usus multis locis in controversiam cœptus sit vocari, atque adeo plurimi quid Apostolica Sedes hac de re sentiat exquirant, in animum propterea induximus, opportunis normis gravi hoc documento editis, cavere ut vetus et numquam intermissa linguæ Latinæ retineatur consuetudo, et, sicubi prope exoleverit, plane redintegretur.

Ceterum qui sit Nobismetipsis hac de re sensus, satis aperte, ut Nobis videtur, declaravimus, cum hæc verba ad claros Latinitatis studiosos fecimus:  Pro dolor, sunt sat multi, qui mira progressione artium abnormiter capti, Latinitatis studia et alias id genus disciplinas repellere vel coërcere sibi sumant ... Hac ipsa impellente necessitate, contrarium prosequendum iter esse putamus.  Cum prorsus in animo id insideat, quod magis natura et dignitate hominis dignum sit, ardentius acquirendum est id, quod animum colat et ornet, ne miseri mortales similiter ac eæ, quas fabricantur, machinæ, algidi, duri et amoris expertes exsistant.(24)

Quibus perspectis atque cogitate perpensis rebus, certa Nostri muneris conscientia et auctoritate hæc, quæ sequuntur, statuimus atque præcipimus.

  1. Sacrorum Antistites et Ordinum Religiosorum Summi Magistri parem dent operam, ut vel in suis Seminariis vel in suis Scholis, in quibus adulescentes ad sacerdotium instituantur hac in re Apostolicæ Sedis voluntati studiose obsequantur omnes, et hisce Nostris præscriptionibus diligentissime pareant.

  2. Paterna iidem sollicitudine caveant, ne qui e sua dicione, novarum rerum studiosi, contra linguam Latinam sive in altioribus sacris disciplinis tradendis sive in sacris habendis ritibus usurpandam scribant, neve præjudicata opinione Apostolicæ Sedis voluntatem hac in re extenuent vel perperam interpretentur.

  3. Quemadmodum sive Codicis Juris Canonici (can. 1364) sive Decessorum Nostrorum præceptis statuitur, sacrorum alumni, antequam studia proprie ecclesiastica incohent, a peritissimis magistris apta via ac ratione congruoque temporis spatio lingua Latina accuratissime imbuantur,(25) hanc etiam ob causam, ne deinde, cum ad majores disciplinas accesserint ... fiat ut præ sermonis inscitia plenam doctrinam intelligentiam assequi non possint, nedum se exercere scholasticis illis disputationibus, quibus egregie juvenum acuuntur ingenia ad defensionem veritatis.(26) Quod ad eos quoque pertinere volumus, qui natu majores ad sacra capessenda munia divinitus vocati, humanitatis studiis vel nullam vel nimis tenuem tradiderunt operam.  Nemini enim faciendus est aditus ad philosophicas vel theologicas disciplinas tractandas, nisi plane perfecteque hac lingua eruditus sit, ejusque sit usu præditus.

  4. Sicubi autem, ob assimulatam studiorum rationem in publicis civitatis scholis obtinentem, de linguæ Latinæ cultu aliquatenus detractum sit, cum germanæ firmæque doctrinæ detrimento, ibi tralaticium hujus linguæ tradendæ ordinem redintegrari omnino censemus;  cum persuasum cuique esse debeat, hac etiam in re, sacrorum alumnorum institutionis rationem religiose esse tuendam, non tantum ad disciplinarum numerum et genera, sed etiam ad earum docendarum temporis spatia quod attinet.  Quodsi, vel temporum vel locorum postulante cursu, ex necessitate aliæ sint ad communes adjiciendæ disciplinæ, tunc ea de causa aut studiorum porrigatur curriculum, aut disciplinæ eædem in breve cogantur, aut denique earum studium ad aliud rejiciatur tempus.

  5. Majores sacræque disciplinæ, quemadmodum est sæpius præscriptum, tradendæ sunt lingua Latina;  quæ ut plurium sæculorum usu cognitum habemus, aptissima existimatur ad difficillimas subtilissimasque rerum formas et notiones valde commode et perspicue explicandas;(27) cum superquam quod propriis ea certisque vocabulis jampridem aucta sit, ad integritatem catholicæ fidei tuendam accommodatis, etiam ad inanem loquacitatem recidendam sit non mediocriter habilis.  Quocirca qui sive in maximis Athenæis, sive in Seminariis has profitentur disciplinas, et Latine loqui tenentur, et libros, scholarum usui destinatos, lingua Latina scriptos adhibere.  Qui si ad hisce Sanctæ Sedis præscriptionibus parendum, præ linguæ Latinæ ignoratione, expediti ipsi non sint, in eorum locum doctores ad hoc idonei gradatim sufficiantur.  Difficultates vero, si quæ vel ab alumnis vel a professoribus afferantur, hinc Antistitum et Moderatorum constantia, hinc bono doctorum animo eæ vincantur necesse est.

  6. Quoniam lingua Latina est lingua Ecclesiæ viva, ad cotidie succrescentes sermonis necessitates comparanda, atque adeo novis iisque aptis et congruis ditanda vocabulis, ratione quidem æquabili, universali et cum veteris linguæ Latinæ ingenio consentanea — quam scilicet rationem et Sancti Patres et optimi scriptores, quos scholasticos vocant, secuti sunt — mandamus propterea S. Consilio Seminariis Studiorumque Universitatibus præposito, ut Academicum Latinitatis Institutum condendum curet.  Huic Instituto, in quo corpus Doctorum confletur oportet, linguis Latina et Græca peritorum, ex variisque terrarum orbis partibus arcessitorum, illud præcipue erit propositum, ut — haud secus atque singularum civitatum Academiæ, suæ cujusque nationis linguæ provehendæ constitutæ — simul prospiciat congruenti linguæ Latinæ progressioni, lexico latino, si opus sit, additis verbis cum ejus indole et colore proprio convenientibus;  simul scholas habeat de universa cujusvis ætatis Latinitate, cum primis de christiana.  In quibus scholis ad pleniorem linguæ Latinæ scientiam, ad ejus usum, ad genus scribendi proprium et elegans ii informabuntur, qui vel ad linguam Latinam in Seminariis et Collegiis ecclesiasticis docendam, vel ad decreta et judicia scribenda, vel ad epistolarum commercium exercendum in Consiliis Sanctæ Sedis, in Curiis diœcesium, in Officiis Religiosorum Ordinum destinantur.

  7. Cum autem lingua Latina sit cum Græca quam maxime conjuncta et suæ conformatione naturæ et scriptorum pondere antiquitus traditorum, ad eam idcirco, ut sæpe numero Decessores Nostri præceperunt, necesse est qui futuri sunt sacrorum administri jam ab inferioris et medii ordinis scholis instituantur;  ut nempe, cum altioribus disciplinis operam dabunt, ac præsertim si aut de Sacris Scripturis aut de sacra theologia academicos gradus appetent, sit ipsis facultas, non modo fontes Græcos philosophiæ scholasticæ, quam appellant, sed ipsos Sacrarum Scripturarum, Liturgiæ, Ss. Patrum Græcorum primiformes codices adeundi probeque intelligendi.(28)

  8. Eidem præterea Sacro Consilio mandamus, ut linguæ Latinæ docendæ rationem, ab omnibus diligentissime servandam, paret, quam qui sequantur ejusdem sermonis justam cognitionem et usum capiant.  Hujusmodi rationem, si res postulaverit, poterunt quidem Ordinariorum coëtus aliter digerere, sed ejus numquam immutare vel minuere naturam.  Verumtamen iidem Ordinarii consilia sua, nisi fuerint a Sacra Congregatione cognita et probata, ne sibi sumant efficere.

Extremum quæ hac Nostra Contitulatione statuimus, decrevimus, ediximus, mandavimus, rata ea omnia et firma consistere et permanere auctoritate Nostra Apostolica volumus et jubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis.

Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die XXII mensis Februarii, Cathedræ S. Petri Ap. sacro, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

JOANNES PP. XXIII

De malevola fabula quæ invenitur in biographia Joannis Papæ XXIII a Petro Hebblethwaite conscripta ubi asseritur auctorem Constitutionis Apostolicæ Veterum Sapientia fuisse em. Card. J. Pizzardo, ipsum vero Summum Pontificem postea contra hoc documentum insurgentibus respondisse, "Hoc documentum (Veterum Sapientia) potestis oblivioni tradere;  nihil est."

Ad hanc fabulam respondendum:

      1) quod aliquis em. Cardinalis, rei peritus, Summum Pontificem in scribendis documentis Pontificiis adjuvet, sæpius accidit neque valorem documenti a Summo Pontifice editi minuit.

      2) Quod in principio semper sunt qui contra documenta Pontificia censorie insurgunt, historiæ decursus demonstrat.  (Idem exempli gratia fuit edito documento Humanæ Vitæ).

      3) Egomet ipse præsens adfui sat proxime stans prope altare S. Petri in Basilica Vaticana cum ipse Joannes Pp. XXIII hoc documentum Veterum Sapientia publici juris fecit.  Et res ita accidit: Tota Basilica Vaticana ingenti multitudine fidelium repleta, Summus Pontifex ingressus est et sermonem habuit præclarum quo momentum et valorem hujus documenti (Veterum Sapientia) sat fuse et abundanter audientibus explicavit et inter cetera hoc quoque dixit:

  • Ne postea dici possit hunc Summum Pontificem jam ætate provectum non bene intellexisse quali documento nomen suum subscribendo apposuisset, sed tantummodo subscripsisse, quia alii hoc documentum illi ad subscribendum dederunt, Ego vobis dico me scire quid nunc subscribam et me quod in documento scriptum est re vera velle, et propterea hoc documentum coram omnibus vobis in hoc altari Sancti Petri sollemniter subscribam.

Et coram omnibus nobis, me — ut dixi — sat proxime adstante, documentum subscripsit.

Hoc est historice certum, quia ante tot testes publice factum est.

P. Suitbertus a S. Joanne a Cruce

JOANNES PAULUS II, excerpta e tribus allocutionibus:

AD EOS LECTISSIMOS VIROS QUI PRÆSUNT OPERI FUNDATO «LATINITAS»,
AD VICTORESQUE CERTAMINIS VATICANI XXI,
UNA CUM CARDINALI PERICLE FELICI CORAM ADMISSOS,
die 27 Novembris 1978, AAS 71 (1979) pp.44-46

Venerabilis Frater Noster ac dilecti filii,

Libenter vos salutamus, qui linguæ Latinæ excolendæ et provehendæ operam datis:  nominatim Venerabilem Fratrem Nostrum Periclem Cardinalem Felici, qui Romani hujus sermonis peritissimus esse cognoscitur;  moderatores et socios Operis Fundati quod, «Latinitas»  appellatum, a Paulo VI, Decessore Nostro bonæ memoriæ, provido consilio est conditum;  ex quibus nonnulli in Nostra Secretaria Status documentis Latinis componendis insistunt;  necnon victores Certaminis Vaticani vicesimi primi.

Quod quidem certamen, Pio XII probante et juvante olim institutum, valde laudamus, cum linguæ Latinæ studiosos excitet ad impensiorem ejusdem sermonis cognitionem et usum.

Non est qui ignoret hæc tempora studiis Latinis minus favere, cum homines, qui nunc sunt, in artes technicas sint procliviores et sermones vulgares habeant potiores. Verumtamen nolimus a gravibus documentis Decessorum Nostrorum discedere, qui momentum linguæ Latinæ, hac etiam ætate, maxime quod ad Ecclesiam attinet, sæpius in lucem posuerunt...

Ad juvenes ergo imprimis convertimur, qui hac ætate, qua litteræ Latinæ et humanitatis studia multis locis, ut notum est, jacent, hoc veluti Latinitatis patrimonium, quod Ecclesia magni æstimat, alacres accipiant oportet et actuosi frugiferum reddant. Noverint ii hoc Ciceronis effatum (Brutus 37,140) ad se quodam modo referri "Non ... tam præclarum est scire Latine, quam turpe nescire".

Omnes autem vos qui hîc adestis, et socios qui vobis opitulantur, adhortamur ut pergatis nobilem laborem et attolatis faciem Latinitatis quæ est etiam, licet arctioribus quam antea finibus circumscriptum, vinculum quoddam inter homines sermone diversos.

Scitote beati Petri in summo ministerio Successorem incepti vestri felices exitus precari, vobis adesse, vos confirmare. Cujus rei auspex sit Apostolica Benedictio quam vobis singulis universis libentissime in Domino impertimus.

AD VICTORES XXII CERTAMINIS VATICANI
ET
AD MODERATORES ET SOCIOS OPERIS FUNDATI «LATINITAS»,
26 NOVEMBRIS 1979, AAS 71 (1979) 1522-1524

Venerabilis Frater Noster, ac dilecti Fratres et Sorores,

Jucunda Nobis sunt ea, quæ Pericles Cardinalis Felici modo, verbis usus humanissimis, dixit, atque in memoriam tempus revocamus, quo eum, cum esset Secretarius Concilii Vaticani II, in Basilica Sancti Petri ex tempore ac profluenter Latine loquentem audivimus.

Novimus equidem Operi Fundato, quod «Latinitas» appellatur, propositum esse studium et usum linguæ Latinæ promovere. Si mentem in usum ipsum intendimus, ponitur quæstio utrum lingua Latina — quæ a non paucis jam sejuncta æstimatur ab hominum consuetudine, quasi sermo quidam antiquus et, ut ajunt, mortuus — adhuc possit reapse vigere.

Ecclesia quæ Latina vocatur, quamvis propter utilitates pastorales in liturgiam etiam sermones vulgares induxerit, tamen a principio, ex quo lingua ejus propria est Latina, non discedit..

[deinde Summus Pontifex ad objectionem de "lingua mortua" fuse respondit].

AD OPERIS FUNDATI «LATINITAS» CURATORES ET SODALES,
29 NOVEMBRIS 1997
(TEXTUS PUBLICI JURIS FACTUS
IN ACTIS DIURNIS L'OSSERVATORE ROMANO,
30 NOVEMBRIS 1997, PAG.5
— textus in Actis Apostolicæ Sedis, nescio qua de causa, non invenitur).

HIC SERMONIS LATINI USUS hodie vehementissime quidem Nos oblectat et recreat, cum rarius usque — pro dolor! — circumcirca audiatur. Tanto igitur majore Nos studio coram recipimus et eo apertiore benevolentia consalutamus vos, Operis Fundati «Latinitas» curatores ac sodales, quippe quibus veluti ex officio Ecclesia Mater regiam hanc linguam percolendam provehendamque commiserit, providenti nimirum Decessoris Nostri Pauli VI consilio atque proprio scripto cui titulus «Romani sermonis».

Diuturnæ interea sollertiæ vestræ ac diligentiæ ostentat documentum illud «LEXICON RECENTIS LATINITATIS», [exemplum cujus felicissime absoluti {lege et intellige ita:"...cujus lexici felicissime absoluti exemplum perplacet..."}] perplacet Nobis tractare manibus et oculis perlustrare.  Gratulantes autem vobis hoc doctrinæ monumentum utilitatisque instrumentum non possumus quin omnem vestram dilaudemus industriam, animos in frugiferis vestris inceptis confirmemus, Benedictione Nostra Apostolica vos cumulemus, unde etiam ventura Latinitatis ætas, operantibus scilicet vobis, in tuto plane collocetur.

QUÆDAM ANNOTATIONES
AD HÆC DOCUMENTA PONTIFICIA
DE COLENDA LINGUA LATINA VIVA
ECCLESIÆ PROPRIA
Imprimis dicendum hæc documenta se referre ad linguæ Latinæ usum tam stricte ecclesiasticum (clerici, sacerdotes, theologi) quam omnium fidelium. Sic Joannes Paulus II absolute dicit:  Ad juvenes imprimis convertimur ...  etc.

AD SERMONEM MAGIS QUAM A PIO XII AD SUPERIORES ET DOCENTES ORDINIS FRATRUM CARMELITARUM DISCALCEATORUM, PRÆSENTE ADEODATO CARD. PIAZZA, O.C.D., ET SUPERIORE GENERALI EJUSDEM ORDINIS HABITAM DIE 23 SEPTEMBRIS 1951. Textus integer in DISCORSI E RADIOMESSACGGI DI SUA SANTITA P10 XII, Vol.XIII, paginis.255-259;  ea quæ ad linguam Latinam se referunt ibi inveniuntur pag.258.

Imprimis notanda est splendida elegantia hujus sermonis a Summo Pontifice Pio XII prolato. De doctrina vero, quæ in hac parte sermonis continetur, speciatim notanda sunt quæ sequuntur:

lingua Latina, gravibus ex causis, merito dicenda est
  1. thesaurus incomparandæ præstantiæ;
  2. ad surgentia ingenia conformanda aptissima;
  3. Catholicæ Ecclesiæ magni pretii vinculum;
  4. nullus sit sacerdos qui eam nesciat facile et expedite legere et loqui.

AD CONSTITUTIONEM APOSTOLICAM VETERUM SAPIENTIA SUMMI PONTIFICIS JOANNIS XXIII, die 22 Februarii 1962 super altare majus Basilicæ Sancti Petri sollemniter proprio nomine subscriptam:

Hac sollemni subscriptione in altari majore Basilicæ Sancti Petri et verbis hac occasione prolatis {vide iterum quod de hac re scripsimus supra, sub documento Veterum sapientia} Joannes XXIII malevolam fabulam quod Papa senili ætate provectus "nesciverit quid subscripserit" jam antequam oriretur ipse destruxit.

Alii alia via documentum irritum facere conantur:  dicunt enim consuetudinem contrariam (i.e. constans inobœdientia contra præscripta hujus documenti) per plus quam triginta annos servatam jam vim legis obtinuisse secundum normam can.26 CJC.

Errant autem.  Legimus enim in can.24 § 2:  «Nec vim legis obtinere potest consuetudo contra aut præter jus canonicum, nisi sit rationabilis;  consuetudo autem quæ in jure expresse reprobatur, non est rationabilis».

Consuetudo autem præscriptis hujus documenti contraria in ipso documento expresse reprobatur his verbis:  "Cum enim nostris temporibus sermonis Romani usus multis locis in controversiam cœptus sit vocari, atque adeo plurimi quid Apostolica Sedes hac de re sentiat requirant, in animum propterea induximus, opportunis normis gravi hoc documento editis, cavere ut vetus et numquam intermissa lingure Latinre usûs retineatur consuetudo, et, sicubi prope exoleverit, plane redintegretur".

Neque per legislationem posteriorem hoc documentum abrogatum est, sed Summi Pontifices post Joannem XXIII regnantes linguæ Latine momentum et eam bene callendi pro clericis obligationem tum nova legislatione canonica (can.249 novi Codicis Juris Canonici) tum diversis editis documentis vel allocutionibus habitis iterum iterumque confirmarunt.

Joannis Pauli II supra laudavimus hac in re verba, dicentis "Non est qui ignoret hæc tempora studiis Latinis minus favere, cum homines qui nunc sunt, in artes technicas sint procliviores et sermones vulgares habeant potiores. Verumtamen nolimus a gravibus documentis Decessorum Nostrorum discedere qui momentum linguæ Latinæ, hac etiam ætate, maxime quod ad Ecclesiam attinet, sæpius in lucem posuerunt".

CONCLUSIO
SATIS NUNC NOBIS DICTUM ESSE VIDETUR DE TRIPLICI PROPOSITO ET FINE ET CHARISMATE NOSTRO, CONSIDERAVIMUS CALAMITATES QUÆ SUNT IN MUNDO;  DIFFICULTATES AB EXTERNO ET AB INTERNO QUAS ECCLESIA PATITUR OB OCULOS HABUIMUS;  DOCUMENTA SUMMORUM PONTIFICUM DE LINGUA LATINA VIVA ECCLESIÆ PROPRIA PAUCA SALTEM, EX MULTIS QUÆ EXSTANT, MEDITATI SUMUS.

QUOD CONTRA MALA HUJUS MUNDI ET ECCLESIÆ SUNT REMEDIA PRACIPUA HÆC DUO:  ERGA SUMMUM PONTIFICEM SINCERUS AMOR ET FIDELITAS ERGA EJUS SUPREMUM MAGISTERIUM, ATQUE VITA SPIRITUALIS QUÆ AD UNIONEM CUM DEO TENDIT, DOCTRINA NECNON EXEMPLA VITÆ OMNIUM SANCTORUM DEMONSTRANT, INTER QUOS EMINET NOSTER PATRONUS ET PATER SPIRITUALIS SANCTUS HIERONYMUS QUI FUIT SUMMO PONTIFICI SINCERRIME DEDITUS, FIDEI CATHOLICÆ DEFENSOR ACERRIMUS, IN EXPONENDIS SACRIS SCRIPTURIS DOCTOR EXIMIUS, VITÆ SPIRITUALIS VERBO ET OPERE MAGISTER PRÆCLARUS, ATQUE LATINITATIS ECCLESIÆ AUCTOR UBERRIMUS.  AD LINGUAM LATINAM VIVAM, ECCLESIÆ PROPRIAM, QUOD ATTINET, DOCUMENTA PONTIFICIA NOS CERTIORES FECERUNT QUOD STUDIUM ET USUS HUJUS LINGUÆ NON EST UMBRATILIS LUDUS PAUCORUM SINE UTILITATE, SED RES ECCLESIÆ AGITUR.


X X X


Annotationes
X REGREDI X
1       CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Professio Fidei et Jusjurandum fidelitatis in suscipiendo officio nomine Ecclesiæ exercendo, 9 Januarii 1989, in AAS (81) 1989, p.105
X REGREDI X
2       Cf. Codex Juris Canonici, can.833
X REGREDI X
3       Cf. Codex Juris Canonici, can 747 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orienlalium. can.95 § 1.
X REGREDI X
4       Cf. SACROSANCTUM CONCILIUM VATICANUM II Constitutio dogmatica Lumen gentium, De Ecclesia, n.25, die 21 Novembris 1964, in AAS (57) 1965, pp.29-31; Constitutio dogmatica Dei Verbum De divina revelatione, die 18 Novembris 1965, n.5, in AAS (58) 1966, p.819; CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis, De ecclesiali theologi vocatione, die 24 Maji 1990, n.15, in AAS (82) 1990, p.1556
X REGREDI X
5       CJC, can.750:  Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quæ verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet fidei deposito Ecclesiæ commisso, continentur, et insimul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiæ magisterio sollemni sive ab ejus magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhæsione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestur, tenentur igitur omnes quascumque devitare doctrinas iisdem contrarias.
X REGREDI X
6       Codex Canonum Ecclesium Orientalium can.598 eundem textum exhibet ac CJC, can750, ut supra.
X REGREDI X
7       Cf, CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Donum veritatis, De ecclesiali theologi vocatione, die 24 Maji 1990, n.17, in AAS (82)1990, p.1557.
X REGREDI X
8       Codex Juris Canonici can.752:  Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium præstandum est doctrinæ, quam sive Summus Pontifex sive Collegium Episcoporum de fide vel de moribus enuntiant, cum Magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non intendant; christifideles ergo devitare curent quæ cum eadem non congruant.
X REGREDI X
9       Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can.599, eandem doctrinam profert, stilus tamen Latinus paullulum mutatus est; dicit enim:  Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntas obsequium præstandum est doctrinæ de fide et moribus, quam sive Romanus Pontifex sive Collegium Episcoporum enuntiant, cum Magisterium authenticum exercent etsi definitivo actu eandem proclamare non intendunt; christifideles ergo curent, ut devitent, quæ cum eadem non congruunt.
X REGREDI X
10       Cf. CONCREGATIO DE DOCTRINA FIDEI,  Instructio Donum veritatis De ecclesiali theologi vocatione, die 24 Maji 1990, n.6, in AAS (82) 1990, p.1557.
X REGREDI X
11       TERTULL., Apol.;  MIGNE, PL 1, 394
X REGREDI X
12       Eph. 1, 10
X REGREDI X
13       Epist. S. Congr. Vehementer sane, ad Ep. universos, 1 jul. 1908:  Ench. Cler., N. 820. Cf. etiam Epist. Ap. Pii XI, Unigenitus Dei Filius, 19 mar. 1924:  A. A. S. 16 (1924), 141.
X REGREDI X
14       PIUS XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug 1922:  AAS 14 (1922), 452-453
X REGREDI X
15       Pius XI, Motu Proprio Litterarum latinarum, 20 oct. 1924:  A. A. S 16, (1924), 417.
X REGREDI X
16       Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug. 1922:  A. A. S. 14 (1922) 452
X REGREDI X
17       Ibidem.
X REGREDI X
18       S. IREN., Adv. Hær3, 3, 2; MIGNE, PG 7, 848.
X REGREDI X
19       Cfr. C. I. C., can. 218, § 2.
X REGREDI X
20       Cfr. Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug. 1922:  A.A.S 14 (1922), 453.
X REGREDI X
21       Pius XII, Alloc. Magis quam, 23 nov. 1951:  A. A. S. 43 (1951), 737.
X REGREDI X
22       Leo XIII, Epist. Encycl. Depuis le jour, 8 sept. 1899:  Acta Leonis XIII 19 (1899), 166.
X REGREDI X
23       Cfr. Collectio Lacensis,  præsertim:  vol. III, 1018 s. (Conc. Prov. West-monasteriense, a. 1859); vol. IV, 29 (Conc. Prov. Parisiense, a. 1849); vol. IV, 149, 153 (Conc. Prov. Rhemense, a. 1849); vol. IV, 359, 361 (Conc. Prov. Avenionense, a. 1849); vol. 1V, 394, 396 (Conc. Prov. Burdigalense, a. 1850);  vol. V, 61 (Conc. Strigoniense, a. 1858); vol. V, 664 (Conc. Prov. Colocense, a. 1863); vol. VI, 619 (Synod. Vicariatus Suchnensis, a. 1803).
X REGREDI X
24       Ad Conventum internat. «a Ciceronianis Studiis provehendis» 7 sept. 1959; in Discorsi Messaggi Colloqui del Santo Padre GIOVANNI XXIII, I, pp. 234-235; cf. etiam Alloc. ad cives diœcesis Placentinæ Romam peregrinantes habita, 15 apr. 1959:  L'Osservatore Romano, 16 apr. 1959; Epist. Pater misericordiarum, 22 aug. 1961:  A. A. S. 53 (1961), 677; Alloc. in sollemni auspicatione Collegii Insularum Philippinarum de Urbe habita, 7 oct. 1961:  L'Osservatore Romano, 9-10 oct. 1961; Epist. Jucunda laudatio, 8 dec. 1961:  A. A. S. 53 (1961), 812.
X REGREDI X
25       Can. 249 Cod. Jur. Can. auctoritate Joannis Pauli II promulgati (1983):  « Institutionis sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurate linguam patriam edoceantur, SED ETIAM LINGUAM LATINAM BENE CALLEANT... »
X REGREDI X
26       Pius XI., Epist. Ap. Officiorum omnium, 1 aug. 1922:  A. A. S. 14 (1922), 453.
X REGREDI X
27       Epist. S. C. Studiorum, Vehementer sane, 1 jul. 1908:  Ench. Cler., n. 821.
X REGREDI X
28       Leo XIII, Litt. Encycl. Providentissimus Deus, 18 nov. 1893:  Acta Leonis XIII, 13 (1893), 342; Epist. Plane quidem intelligis, 20 maji 1885, Acta, 5, 63-64; Pius XII, Alloc. Magis quam, 23 sept. 1951;  A. A. S. 43 (1951), 737.


Carissimis Fratribus et Sororibus, Amicis et Amicabus
Familiæ Sancti Hieronymi
Anno Jubilari MM ad Finem Vergente
Quinquaginta quoque Annis Transactis
ex quo Romæ Sacerdos sum Ordinatus

grata memoria
SALUTEM PACEM BENEDICTIONEM A DOMINO
atque
JUGEM BEATISSIMÆ VIRGINIS MARIÆ PROTECTIONEM
necnon
OMNIUM ANGELORUM
ET
SANCTORUM SANCTARUMQUE
INTERCESSIONEM

toto corde Deum precans opto

semper vester

P. Suitbertus a S. Joanne a Cruce, O.C.D.


Cum et annus liturgicus et annus jubilaris MM ad finem properant et mundi cursus adventum Domini, cujus neque diem neque horam scimus, sui ipsius motu accelerare videtur, de triplici proposito nostro paululum meditare juvat.

  1. Imprimis renovandus est in cordibus nostris sincerus amor et filialis obœdientia erga Summum Pontificem, Papam nostrum Joannem Paulum II., hac in re quoque Patroni nostri sancti Hieronymi sequentes vestigia.

    Ut cetera mittam, pauca ex epistulis sancti Hieronymi ad Damasum Papam scriptis excerpta proponam.  Scripsit enim inter alia hæc quæ sequuntur:

    “Mihi cathedram Petri et fidem ore apostolico laudatam censui consulendam, inde nunc meæ animæ postulans cibum unde olim Christi vestimenta suscepi” [i.e., Romæ, ubi baptizatus est].

    “Cum successore piscatoris et discipulo Crucis loquor.  Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuæ, id est cathedræ Petri, communione consocior.  Super illam petram ædificatam ecclesiam scio.  Quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est.  Sie quis in Noæ arca non fuerit, periet regnante diluvio.”

    “Ego interim clamito:  si quis cathedræ jungitur, meus est.”(1)

    Hæc enuntiata sanctus Hieronymus scripsit ad Damasum Papam cum in Syria degebat ubi tunc lis erat inter varios monachorum greges et inter diversos episcopos qui singuli diversa docentes unus quisque se habere rectam fidem dixerunt.

    Unde Hieronymus ad Petri cathedram, fontem veritatis, epistulis primum ut sciret quid credere, quid tenere deberet, confugit;  deinde vero ipse Hieronymus, Syriâ relictâ, Romam petivit ut ab ipso Summi Pontificis ore rectam fidem audiret.

    Qui Pontifex, cum Hieronymum cognovit, statim intellexit qualem hominem, qualem sanctum coram se haberet et illum apud se retinuit ut secretarii munere apud se in posterum fungeretur.

  2. Alterum propositum cum sit vita spiritualis intensa qua secundum doctrinam et exempla Sanctorum ad unionem cum Deo tendimus, hæc vita spiritualis alenda semper nobis est lectione divina et spirituali, i.e., lectione Sacræ Scripturæ, et operum Sanctorum et Sanctarum lectione.

    Vos omnes quotidiana hac lectione vitam spiritualem vestram fideliter sustinere et roborare confidenter spero.

    Pro hodierna lectura, juxta Summi Pontifici desiderium ut hic annus Jubilæi sit præsertim “annus Eucharisticus”, hoc thema ex Evangelio secundum Joannem vobis propono.  Ecce verba illa ex ore Jesu (Jo 6:48-59):

    « Ego sum panis vitæ

    Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.

    Hic est panis de cælo descendens ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.

    Ego sum panis vivus qui de cælo descendi.

    Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum;  et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. »

    Litigabant ergo Judæi ad invicem dicentes:  « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? »

    Dixit ergo eis Jesus:  « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.  Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam et ego resuscitabo eum in novissimo die.  Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus:  qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo.  Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me.  Hic est panis qui de cælo descendit.

    Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.

    Qui manducat hunc panem vivet in æternum. »

    Sanctus Paulus autem in prima epistula ad Corinthios, postquam verba Christi in ultima cena de institutione Eucharistiæ rettulit, hoc monitum addidit omnibus salutare (1 Cor 11:26-29):

    “Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.  Itaque quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.  Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat.  Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit non dijudicans corpus Domini.”

    Quod Sancti Pauli monitum non debet nos a suscipienda Communione terrere, sed examen conscientiæ et usum sacramenti pænitentiæ commendat.

    Hoc unum breviter annotare volui:  figura litteraria quæ textum magni momenti intra idem (fere) enuntiatum in initio et in fine includit, sicuti supra habetur in sermone Eucharistico Jesu, qui includitur intra enuntiatum cum parva variatione bis repetitum — quod supra litteris inclinatis impressimus (patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt / Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt) — invenitur in tota Sacra Scriptura Novi et Antiqui Testamenti et est utile adjutorium ad notanda enuntiata majoris momenti it inclusa.

  3. De lingua Latina viva, Ecclesiæ propria, pauca dicenda.
  4. Cuidam amico linguæ Latinæ non placuit enuntiatum quod meum esse putavit “Amor linguæ Latinæ, ex quo Ecclesia Romana numquam recedit...”.  Hoc dictum enimvero non est meum, sed continetur in quodam summario acroaseon mearum a quodam auditore confecto in quo invenitur, sat libere relatum, hoc dictum Summi Pontificis Joannes Pauli II quod edixit in sermone habito die 26 mensis Novembris 1979 cui ego tunc adfui.

    “Ecclesia quæ Latina vocatur, quamvis propter utilitates pastorales in liturgia etiam sermones vulgares induxerit, a principio ex quo lingua ejus propria est Latina non recedit.”  Ibi etiam plura alia in laudem linguæ Latinæ adjunxit.

    Linguam Latinam de facto hodiernis temporibus misere jacere nemo est qui non videt.  Tamen neque utile puto pro vita linguæ Latinæ, si et qui de jure est status linguæ Latinæ in Ecclesia et ea quæ etiam de facto Latine fiunt ignoramus vel despicimus.  Omnes scire deberent præscriptum canonis 249 novi Codicis Juris Canonici:  “Institutionis sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurate linguam patriam edoceantur, sed etiam linguam Latinam bene calleant.”

    Quod hujus canonis præcepto pro dolor longe lateque non obœditur, omnibus patet.  Sed non puto sorti linguæ Latinæ utile esse si nos quoque hanc inobœdientiam conclamamus et consentimus illis qui dicunt illa præscripta jam obsoleta esse et jam neminem obligare.  De hac re jam olim in una ex epistulis meis circularibus fusius tractavi et probavi consuetudinem contra leges de scientia et usu linguæ Latinæ non esse rationabilem ideoque vim legis obtinere non posse.

    Neque despicienda mihi videntur ea quæ hodie etiam de facto Latine fiunt, uti sunt Encyclicæ Summi Pontificis, major pars documentorum a Congregatione de Doctrina Fidei vel ab ipso Cardinale Ratzinger edita, et sat sæpe in actis diurnis L'Osservatore Romano leguntur litteræ Gratulatoriæ ad unum vel alterum Patrem Cardinalem, vel litteræ quibus quidam Cardinalis nominatur legatus Summi Pontificis pro aliqua celebratione sollemniore.  Certe non omnia Latine dicuntur vel scribuntur.  Nimis multa aliis linguis dicuntur et scribuntur.  Tamen non omnino obdormivisse dicenda est lingua Latina, Ecclesiæ propria.

    Quod autem alii, non obtemperantes præceptis, non faciunt, nos, sine præceptis, ex amore erga Ecclesiam et ex amore erga linguam Ecclesiæ bismillennariam fideliter faciemus:  linguam Latinam quotidianis (etsi parvis) exercitiis et lecturis colamus ut etiam inter nos (ut olim Summus Pontifex Pius XII de sacerdotibus dixerat) nullus sit qui linguam Latinam facile et expedite legere et loqui nesciat.

Benedictio Dei Omnipotentis, Optimi Maximi, Æterni et Immensi, Unius et Trini:  Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super vos et maneat semper; atque Beatissima Virgo Maria vos omnes semper et ubique protegat, omne malum a vobis omnibus potenter arceat, et quicquid sit malignæ potestatis divina virtute in infernum detrudat.

Datum ex urbe Gradecio [Graz] (Styria, Austria),
in solemnitate Omnium Sanctorum.  MM.

Pater Suitbertus a S. Joanne a Cruce, O.C.D.

Annotationes
X REGREDI X
1 Primus et secundus textus desumpti sunt ex epistula 15 Sancti Hieronymi, tertius ex epistula 16.  In editione epistularum a doctore Jérôme Labourt anno 1982 octo voluminibus edita in "Collection des Universités de France" / société d'édition Les Belle Lettres, inveniuntur in primo volumine, pagina 46, l. 5ss et lin. 26ss et pagina 50, lin. 25ss.


X õ X
õ Carissimis Fratribus et Sororibus, Amicis et Amicabus
Familiæ Sancti Hieronymi
Anno primo post Jubilæum Maximum
tempore Quadragesimæ, Dominica Lætare,
grata memoria
SALUTEM PACEM BENEDICTIONEM
A DOMINO

atque
JUGEM BEATISSIMÆ VIRGINIS
MARIÆ PROTECTIONEM

necnon
OMNIUM ANGELORUM
ET SANCTORUM SANCTARUMQUE
INTERCESSIONEM

toto corde Deum precans opto

semper vester

P. Suitbertus a S.Joanne a Cruce, O.C.D.

õ
X õ X

Hanc brevem epistolam duplici ratione permotus ad vos omnes hodie dirigo, nam imprimis hebdomada præterita rapido itinere Romam me contuli ubi inter alia mihi facienda etiam cum maxima populorum frequentia interesse potui Publicæ Audientiæ Summi Pontificis qui in fine allocutionis solemnem nobis impertivit benedictionem papalem quam extensam voluit ad omnes consanguineos affines amicos et amicas et quomodocumque nobiscum unitos.  Cum autem nemo dubitet quin vos omnes enumerandi sitis inter amicos et amicas mihi specialiter in Domino conjunctas, hanc benedictionem papalem ad vos quoque omnes et singulos pertinere certissime constat.  De qua re hisce meis litteris certiorem vos feci.

Altera causa scribendi est amoris plena monitio ut nos omnes hoc tempore Quadragesimæ propositorum nostrorum iterum intensius memores simus atque imprimis sincero corde Summo Pontifici adhæreamus, deinde vitam spiritualem quæ ad unionem cum Deo ducit, exemplo exercitiis etsi brevissimis (ut v.gr. quotidiana lectio Sacræ Scripturæ) oblivioni ne tradamus.  In Jesu et Maria valete peroptime.


POSTSCRIPTUM DATUM SOLLEMNITATE PASCHÆ ANNI MMIi

HÆC EST DIES QUAM FECIT DOMINUS
EXSULTEMUS ET LÆTEMUR IN EA
HALLELUJA
Causæ scribendi vobis nunquam deficiunt  - quod autem deficere solet, ut certe jam scitis ex propria quoque experientia, est otium.

Tamen festa paschalia nos urgent ut hac occasione arrepta pauca saltem salutationis verba ad vos omnes iterum dirigamus.

Imprimis et ante omnia audiamus Sanctum Paulum qui nos admonet:

Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;  quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

(Col 3:1-2)

Summus vero Pontifex noster suis scriptis instanter nos admonet et urget ut toto cordis affectu tendamus ad sanctitatem quæ est vocatio non tantum paucorum electorum sed omnium nostrum.

Si quis vestrum domi habet machinulam electronicam cum Interreti connectam, quærat sibi in documentis Vaticanis Summi Pontificis epistulam ad omnes missam cui est titulus Tertio millennio adveniente (si quis hujus documenti textum Latinum in Interreti electronico invenerit et mihi miserit, mihi gratum facit).

Alterum documentum est Summi Pontificis epistula ad sacerdotes scripta pro feria  V in Cena Domini;  quamvis per se ad sacerdotes directa est, permulta continet quæ pro omnibus nobis fidelibus Christianis æque valent.  (Textum anglicum mihi misit medicus optimus ex Singapore;  si quis hujus epistulæ textum Latinum invenerit, faveat mihi exemplar transmittere.)

Tertio loco addenda est epistula gratulatoria Latine scripta Summi Pontificis quam misit ad Cardinalem Janis Pujats, archiepiscopum Metropolitam urbis Riga in Lettonia occasione jubilæ 50 annorum ab ordinatione sacerdotali suscepta.  Qua in epistula Summus Pontifex inter alia laude digna hoc imprimis effert:

 
"Peculiarem insuper mentionem arbitramur mereri
tuam pietatem, benevolentiam et humanitatem,
peritiam cultumque linguæ Latinæ
peculiaris sermonis catholicæ Ecclesiæ

Joannis Paulus II

atque tuum obsequium ac fidelitatem
erga Romanum Pontificem et Apostolicam Sedem."

(L’Osservatore Romano,
30 Martii 2001, pag. 5)

Quoniam iterum enuntiatum Summi Pontificis, et quidem nuperrime in scriptis prolatum, de valore "peritiæ et cultus linguæ Latinæ quæ est peculiaris sermo catholicæ Ecclesiæ" audivimus  - ne quis dicat usum linguæ Latinæ in Ecclesia esse obsoletum  - renovato fervore nos dedicemus studio et usui hujus linguæ quæ est "thesaurus incomparandæ præstantiæ (ut dixit Pius Papa XII) quam ipse Deus Ecclesiæ suæ dono donavit.

Ad studium et cultum linguæ Latinæ hoc quoque pertinet quod omnes qui quomodocumque, omni difficultate superata, ad Cenaculum venire possint, revera omni obstaculo veniant ut Cenaculo intersint.  Vos omnes invitationem ad Cenaculum Sancti Hieronymi nobiscum celebrandum, ut opinor, jam recepistis.  Sed quia repetita juvant iterum in memorias vestras revoco quæ sequuntur:

Cenaculum  - si Deus voluerit ac vitam pacemque nobis donaverit neque Messias antea venerit  - hoc anno 2001 celebrabitur in Abbatia Sancti Leonis in Florida a Sabbato die 4ª usque ad Sabbatum sequens, diem 11am m. Augusti.

Pretium pro sumptibus victus et domicilii sat modicum (U.S.  $280.00 pro homine solo;  U.S. $540.00 pro marito et uxore simul;  U.S. $85.00  {!} pro filio/filia veniente cum parente) solvendum est nummis numeratis simul ac adveneris.  Cubiculum licebit habere proprium (copia permittente) vel cum altero partitum.

Schedam inscriptionis ad Cenaculum mitte quam primum ad dominum

J.G. Halisky, Attorney-at-Law
[Fax  (001) 727-442-4750]
507 S. Prospect Ave.
CLEARWATER,  FLORIDA 33756
U.S.A.
ÐOMINVS
JESVS
CARNE PASSVS
CONCVLCATIS
TARTARIS
SPIRITV VIVIT
SINE
INTERITV
Resurrectio Christi
OMNIBUS SODALIBUS
TAM LONGINQUIS
QUAM PROPINQUIS
S.D.P.
IN DOMINO NOSTRO
QUI SURREXIT
A MORTUIS VERE
FELICIA FESTA
PASCHALIA
EXOPTANS

Pater Suitbertus

Chi-Rho

->> >> >>Ý<< << <<-


-- Brennus Regan (Inscriptio electronica:  Hieronym@Hieronymus.US)