In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Epistulæ Secretarii


FAMILIA SANCTI HIERONYMI

507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE 461-4234
AREA CODE 727
FAX 461-4240

Die XXVI M. Maji, A.D. MMXI
Pro Quinto Anniversario Patris Suitberti Mortis
  Separatio est quædam imago mortis.  ‘Crudelis mors, quæ conjuncta separas et amicitias dividis.’
— Pater Suitbertus,
ultima allocutione apud Cenaculum MMII Oradivitense

Tibi, dilecto sodali Familiæ Sancti Hieronymi, sit salus plurima.

Hæc verba Patris Suitberti supra dicta nos revocant ad sensum amissionis quem propter mortem Patris Suitberti experimur.  Attamen, Pater Suitbertus, forsitan ibi mortem suam prospiciens et consolationem nobis relinquere volens, illico addidit:

  Sed illæ uniones quæ fundantur super amorem Dei et super protectionem Beatissimæ Virginis Mariæ non dirumpuntur.  Illæ amicitiæ remanent – cum angelis, cum sanctis, et cum illis cum quibus his in terris uniti fuerimus.  Illæ amicitiæ remanent.  

Usque ergo ad illam unionem cælestem sperandam, memores simus benignitatis Patris Suitberti erga nos.  Orationes pro beatitudine ejus largiamur.  Ex parte sua certo Pater Suitbertus vult in hoc anniversario ut promissiones, quibus nos in societatem Familiæ Sancti Hieronymi aggregavimus, confirmemus.  Harum trium promissionum momentum et idoneitas magis magisque in dies ostenduntur;  quoad primam, nostrum Summi Pontificis, Benedicti XVI, sincerum amorem et filialem obœdientiam attrahit virtus eximia;  ad secundam, mundo late vitioso, immo multis Catholicis a fide et moribus errantibus, exemplo vitæ spirituali deditorum valde egent;  ad tertiam, lingua Latina, Ecclesiæ propria, in ejus spiritualem thesaurum nobis via est efficax, unde sanctificemur.  Deinde, quia studium Familiæ Sancti Hieronymi augendæ habere debemus, consociationem nostram consanguineis, amicis, notis proponamus, ut etiam illi sodales fiant.

Ut consuetum nobis est, Missæ in requiem Patris Suitberti apud Cenaculum Mobiliense offerentur.  Ad hoc Cenaculum quod attinet, tantummodo paulo plus quam duo menses remanent ante initium Cenaculi (2-8 Augusti).  Nos qui in Cenaculo abhinc tres annos aderamus pulchritudinis Monasterii Vistationis recordamur.  Ædificia vetera (anno 1833 condita) redolent tam monasteria Europæa quam meridionem priscam Americanam.  Amœnis latisque hortis, sacelli grandis celsitudine, comitatu sanctarum monialium sumus fructi.  Ad illum locum nunc redeuntes, sermone Ecclesiæ Romanæ proprio utentes, beneficium Latine loquendi, quod pretio exaggerare non potest, habebimus dum amorem Dei fidemque Catholicam alimus.  Quænam sit experientia Cenaculi olim data est his verbis sodalis nostri Patris Fragelli anno 2007 homilia in ultima Cenaculi Missa:

Certe mihi assentiemini nos præteritis diebus vixisse momentis lætitiæ tranquillæ plurimis, harmoniæ veri nominis, temporibus pacis tam propriæ plenis ut jam fiat confidentia inter nos, necnon vera amicitia et quam plurima alia talia:  præsertim vera fraternitas ….  Quam bonum et jucundum fratres habitare in unum!  Quæ verba hac in sententia Scripturali sunt majoris momenti?

Unde si nondum schedam inscriptionis ad nos misisti, invitationem renovamus ut tu quoque particeps Cenaculi fias et in præsentia tua gaudeamus.

Post ultimam epistulam circularem, plura quæ ad rem nostram pertinent in propatulum evenerunt.  Maximi momenti fortassis est Instructio Pontificiæ Commissionis Ecclesia Dei ad Exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum [de instauratione Missæ Latinæ antiquæ] quæ in fine mensis Aprilis jamjam elapsi edita est, Summo Pontifice approbante.  Multa hoc in documento nos laude afficiunt.  Incipit hæc Instructio gravitatem Litterarum Summorum Pontificum declarando, dicens quod hæ Litteræ Apostolicæ “eminenter exprimunt magisterium Romani Pontificis ejusque munus regendi atque sacram liturgiam ordinandi”.  Ex quibus effectum est ut “universæ Ecclesiæ Romanæ liturgiæ, prout pretiosum thesaurum servandum, divitias reddiderunt propiores.” Permultum placuit legere emphasim Litteras Apostolicas Summorum Pontificum strenue intendisse reconciliationem in sinu Ecclesiæ.  Hæc verba Benedicti XVI reculta sunt:  “Inter duas Missalis Romani editiones [ordinariam et extraordinariam], nulla est contradictio ….  Id quod majoribus nostris sacrum erat, nobis manet sacrum et grande, et non licet ut repente omnino vetitum sit, neque ut plane noxium judicetur.”  Bona est hæc reconciliatio.  Congruit funditus Ecclesiæ Catholicæ indoli omnes fideles in unum congregare.  Quem finem Benedictus Papa XVI ut pastor bonus pacem et mutuam caritatem desiderans efficere vult.

Præter Ritum antiquum ipsum duæ periodi hujus documenti ad linguam Latinam strictius pertinent.  Renovatur monitum ut in omnibus seminariis sacrorum alumni convenienter instituantur sermone Latino.{1}  Jamvero omnibus clericis conceditur facultas recitandi Breviarium Romanum anni 1962 et quidem integre et Latino sermone.  Quod Patri Suitberto placuisset.  Pater Suitbertus ratus est linguam Latinam in Ecclesia perdidisse magnopere, incepisse quum permissum est sacerdotibus Brevium recitare non Latine sed linguis vernacularibus.  Sine hoc contactu quotidiano, cito sacerdotes aut linguæ Latinæ obliti sunt, aut — ad sacerdotes juniores quod attinet — numquam morem cogitandi Latine obtinuerunt.

Hic recolamus quod Lingua Latina ipsa fons est reconciliationis in sinu Ecclesiæ.  Quoniam sermo Romanus est Ecclesiæ proprius, hic sermo cuique membro Corporis Christi est proprius.  Quocirca, si — ut sæpe accidit his temporibus — apud Missam Dominicalem stant alii ex diversis gentibus, lingua Latina hos omnes unit in una voce Dei laudum.  Vero si lingua vulgaris majoritatis selegatur, minor pars congregationis a majori dividitur.  E fonte Latinitatis unio fidelium oritur.  Enimvero usu linguæ Latinæ, linguæ Urbis Romæ qua per voluntatem Dei Ecclesia condita est, omnes fideles conjunguntur sub una auctoritate Romana ecclesiastica (successoribus Petri), atque junguntur cum omnibus fidelibus Catholicis Romanis qui ab incunabulis Ecclesiæ usum linguæ Latinæ ritibus experiti sunt.

Sodali nostro, Andreæ Meszaros, congratulamur quia lucubratio ejus, De Lingua Latina in Sacris Ritibus Adhibenda in Commentario Vaticano Latinitas nuper apparuit.  Argumentum sumpsit quod “generatim ne unum quidem vocabulum Latinum audis … in celebrationibus liturgicis [Ordinis Novi] jam plus quam quadraginta annos — rem Constitutioni Sacrosanctum Concilium radicitus [esse] contrariam, nam scriptum est ibi etiam:  ‘Provideatur tamen ut Christi fideles etiam lingua Latina partes Ordinarii Missæ quæ ad ipsos spectant possint simul dicere vel cantare.’” Juxta finem his verbis Dominus Meszaros concludit, “Tam magna est jam confusio in toto orbe Catholico ut in quibusdam diœcesibus Missam vernaculam tamquam normativam seorsum a Missa Latina sæpe distinguant.  Et merito, nam Missa Novi Ordinis, nisi rarissimis exceptionibus, Latine nullibi celebratur ….  Opus est revocare, mea quidem sententia, sermonis Latini æstimationem in Ecclesia, immo Latinitatis et Romanitatis honorem et dignitatem.  Omnis major diœcesis in toto orbe Catholico (Ritus Romani, uti patet) saltem in suis ecclesiis cathedralibus singulis hebdomadibus Sanctam Missam debuerit celebrare Lingua Latina.  Populus experiatur oportet vocem Ecclesiæ maternam, linguam scilicet Latinam …, linguam regiam quæ ceteris linguis mutabilibus præstat.” Macte virtute esto, Domine Meszaros!  Illi qui volunt commentationem Domini Meszaros legere, ad Commentarium Latinitas (00120 Citta del Vaticano), mensis Decembris volumine, anni MMX, referuntur.

Summus Pontifex mense Septembri, 2010, Pontificium Concilium de Nova Evangelizatione Promovenda constituit ut impetus Evangelii nuntiandi ad mundum renascatur.  Antea autem Summus Pontifex mentem suam expressit ut Europa peculiari modo spiritaliter denuo ædificetur.  Secundum hanc, quidam Sacrorum antistites illius continentis operam dederunt ut “Missiones Urbanæ Europææ” sint actæ.  Conventus Episcoporum ut hæ missiones urbanæ celebrentur Budapestini habitus est.  Ad hanc celebritatem misit Papa epistulam gratulatoriam, inter alia dicens, “Evangelii nuntio inter Europæas gentes diffundendo summum tribuit Catholica Ecclesia momentum et pondus.  Quemadmodum igitur præteritis temporibus usu venit, quum strenui Dei verbi præcones, magna cum alacritate præstantem operam dederunt ut hujus continentis populi ad fidem conversi in Ecclesiæ gremium reciperentur, ipsique vicissim pietatis bonorumque operum exhiberent exempla, etiam nunc assint oportet veræ doctrinæ ministri, qui idem faciant, studioseque procurent ….  Universis igitur participibus men[s] Nostra ostend[atur], ut novensilis Europa sui cultus humanitatisque liquidius agnoscat fundamentum Christianamque hereditatem, quam majores nostri nobis tradiderunt servandam et demonstrandam.” Fortassis partim propter hunc impetum, mense Aprili jamjam elapso Senatus Hungaricus novam constitutionem Republicæ sanxerunt (constitutionem anni 1949 Communisticam obrogans).  Notandi dignum est quod hæc nova constitutio Hungarica signate jubet ut vita humana a momento conceptionis protegatur, necnon ut matrimonium innaturale prohibeatur.  Deus Hungaricum populum muneret propter hoc dissidium a sæcularibus moribus profanis, unde principem locum radicum Christianarum Reipublicæ Hungaricæ recognoscit.  Legitur quod præfectura Unionis Europææ has res gestas opponit, una cum societatibus qui abortio homosexualitatique favent.  Sperandum est ut Hungaria contra hoc opprobrium fortis inveniatur.  Si ita stet, aliæ res publicæ ad latus ejus fortasse venient, benedictionem Domini nostri Jesu Christi merentes.{2}

Tandem, quoniam in Cenaculis suis Familia Sancti Hieronymi Cantum Gregorianum colit, liceat mentionem facere de epistula Papæ ad solemnem celebrationem millesimi expleti anni a dedicatione Abbatiæ Sancti Petri Solesmensis (12 Oct. 2010):  “[D]ignum — dixit ille — omnino videtur singulare hoc faustum eventum magno cum jubilo memorari.  Miram consideramus Divinæ Providentiæ tutelam in hunc locum … quod plures historiæ eversiones ac turbationes persistere potuit, tot per generationes Deo servire ejusque laudem cotidie extollere diligenti oratione et labore, præsertim verum pulcherrimo Canto Gregoriano, qui maxime ibi a monachis colitur ….  Congregat[i] inde invita[ntur] ad Catholicæ Fidei, spei et caritatis æquam testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.” Cum hoc ultimo voto Summi Pontificis hanc epistulam ad finem ducamus.  Ut membra Familiæ Sancti Hieronymi præbeamus nos item Catholicæ Fidei, spei, et caritatis claram testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.

Cum hoc ultimo voto Summi Pontificis hanc epistulam ad finem ducamus.  Ut membra Familiæ Sancti Hieronymi, præbeamus nos item Catholicæ Fidei, spei, et caritatis claram testificationem, potissimum ad fidelitatem servandam erga Dei mandata, necnon antiquam Christianam et religiosam traditionem.

Optans ut te quoque apud Cenaculum Mobiliense — quod multa jucunda, sancta, fructuosa pollicetur — videamus,

Vale!

Joannes Halisky
J. G. Halisky,
Secretarius

P.S.:  Rev. Antonius Biesthorst, O.S.B., monachus Abbatiæ Sancti Benedicti in vico Vaals, Hollandia, nos omnes salutat!

JGH/jah


  1. Probatione citantur (a) Concilii Vaticani II Constitutio 1 Sacrosanctum Concilium, n.36: “Linguæ Latinæ usus, solvo particulari juræ, in Ritibus Latinis servetur.” (b) Declaratio ejusdem Concilii Optatam Totius (De Institutione Sacerdotali), n.13: “Antequam Sacrorum Alumni studia proprie Ecclesiastica egrediantur ... præterea eam Linguæ Latinæ cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiæ documenta intelligere atque adhibere possint.”  Reversio ad textum

  2. Constitutiones Hiberniæ, Melitæ, Reipublicæ Dominicanæ, et sedecim civitatum Mexicanarum abortium quoque prohibent.  Reversio ad textum


FAMILIA SANCTI HIERONYMI
Epistula
Circularis
2010

507 S. PROSPECT AVENUE
CLEARWATER, FLORIDA 33756

TELEPHONE:  (727) 461-4234
FAX:  (727) 461-4240

Die IX M. Junii, A.D. MMX

Carissimis sociis Familiæ Sancti Hieronymi et commembris Corporis Christi quam plurimam salutem.

Quia Tampense Cenaculum in propinquo est, die secunda mensis Augusti incipiens, imprimis, si nondum schedam inscriptionis remisisti, votum renovare volui ut tu quoque adesse possis apud hoc Cenaculum.  Magna res et dulcis est Hieronymitate frui, inter fraternitatis, liturgicæ sacralitatis, Catholicæ Romanitatis amplexum.  Domus Franciscana amœnus est locus, juxta ripam fluminis Hillsborough, floribus, avibus, hortisque viridibus undique :  hæc alia invenies allicientia.  Optimum Cenaculum prospicimus.  Utinam tu quoque partem in re habeas.

Nunc liceat mihi, dilecte sodalis, rem quamvis mihi ipsi sit, tamen in eo quod ad proposita nostra pertinet, describere.  Die 15 nempe mensis Maji Cansiopolis apud antiquam Sancti Patricii Ecclesiam sancta erat nobis et splendida occasio.  Filia nostra, in religione Soror Agnes a Beatissima Virgine Maria, Dei Genetrice, una cum decem aliis monialibus ordinis Benedictinarum Mariæ, Reginæ Apostolorum, professionem solemnem, Episcopo Finn præsidente, elocuta est.  Permulti sacerdotes et religiosi necnon fortasse sescenti homines adstiterunt.  Aderant insuper sex membra Familiæ Sancti Hieronymi, quorum mentione digniores Pater Valentinus Young et Pater Henricus Fragelli.

Illa die, sicut olim apud Lapurdum et Fatimam, pluebat.  Dum ecclesiam inimus, super sanctuarii arcum vidimus inscriptionem Veritatem Facientes in Caritate insculptam, quæ coincidenter occasioni maxime congruit.  Nam secundum Cornelium a Lapide, S.J., doctissimum Sacræ Scripturæ interpretem, hæc Sancti Pauli verba ex Epistula ad Ephesios illum aspectum veritatis significant actionum et vitæ, qua actiones nostræ conformæ sint voluntati Dei et præscripto virtutis, quod “in caritate” est per caritatis opera.  Organo leniter canendo, coincidentiam et momentum horum verborum contemplamur, quia tam apte ad has moniales claustro abditas et ad opera earum spiritalia attinent.  Jamvero altera coincidentia :  quia hic ordo monialium peculiari modo deditur Beatissimæ Virgini Mariæ sub titulo “Ephesi”, loci quo Maria post Resurrectionem Jesu degit cum Joanne Apostolo et postea mortua est.

Contemplationi huic supervenerunt Cantus Gregorianus et processio.  Altera pars monialium quæ nondum vota solemnia profitebuntur hymnum “Jesu, Corona Virginum” cælitus canere incipiunt.

Qui pascis inter lilia,
Septus choreis virginum,
Sponsus decorus gloria,
Sponsisque reddens præmia.

Quocumque pergis virgines
Sequuntur, atque laudibus
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.

Lente prætergrediuntur crucifer, acolytæ, seminaristæ, clerici religiosi, clerici seculares.  Sequuntur moniales professuræ, atque cum in vultum filiæ aspicio, lacrimæ non retinentur (et raro postea).  Deinde cum ministris venit Episcopus Robertus Finn, qui nos omnes genua flectentes benedicit.

Missa incohat, ritu antiquo Latino.  Post Symbolum, Episcopus moniales professuras cantu advocavit.  Illæ circulo ante prælatum, candelas incensas manu tenentes, imprimis utrum monastica professione intimius Deo consecrari volunt poscuntur.  Respondentes profitentur stabilitatem in monasterio Dominæ Nostræ Ephesi, conversionem morum secundum regulam Sancti Benedicti, et oboedientiam.  Hymnus Veni, Creator Spiritus, Episcopo intonante, canitur.

Postea, propriæ chartulæ professionis quas singulæ moniales subscribunt super altari ponuntur.  Moniales manus elevant et ter canunt

Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam :  et non confundas me ab expectatione mea.
05

Ex hoc sequitur illa pars ritus quæ mortem sibi ipsis mundoque significat.  Provolutæ ante altare atro tegumento funebri operiuntur.  Campanæ sonantur dum Litaniæ Sanctorum canuntur.

Postquam Episcopus manibus extensis octo orationes consecrationis pronuntiat, moniales exinde surgunt et canunt

Regnum mundi et omnem ornatum sæculi contempsi
propter amorem Domini nostri Jesu Christi.  Quem vidi,
quem amavi, in quem credidi, quem dilexi.  Eructavit
cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi.
Quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi.

Posthinc ad ultimam partem professionis ritus veniens, Episcopus benedicit et singulis monialibus tradit cucullam, velamen Dominæ Nostræ Ephesi, anulum, coronam, et librum orationis Ecclesiæ.  Cum hæc ab Episcopo traduntur, moniales pulcherrimas antiphonas canunt

Ad velamen :

Posuit signum in faciem meam, ut nullum præter eum amatorem admittam.

Ad anulum :

Ipsi sum desponsata cui Angeli serviunt, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur.

Anulo suo subarrhavit me Dominus meus Jesus Christus :  et tamquam sponsam decoravit me corona.

Ad coronam rosarum :

Induit me Dominus cyclade auro texta, et immensis monilibus ornavit me.

Ad Breviarium :

Ecce quod concupivi, jam video :  quod speravi, jam teneo :  illi sum juncta in cælis quem in terris posita, tota devotione dilexi.

Episcopus Missam residuam peregit.  Communionem post et ultimam benedictionem episcopalem, hymnus Te Deum in gratiarum actione canitur.  Tandem organo victoriose sonante, processio clericorum, monialium, et Episcopi medio populi ecclesiam egreditur.

Quid amplius dicam?  Quomodo describantur sensus parentis ante tantam dedicationem?  Verba deficiunt mihi inepto.  Sed in Sanctum Hieronymum multo decorius innitar.  Ad Sanctam Juliam Eustochium vitam religiosam amplectentem scripsit, “ Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum, et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum.  Non sufficit tibi exire de patria nisi obliviscaris populi, et domus patris tui, et carne contempta sponsi jungaris amplexibus.  Grande miraculum :  pater filiam cohortatur :  ‘Ne memineris patris.  Exivi de domo infantiæ meæ, oblita sum patris, renascor in Christo.  Quid pro hoc mercedis accipio?  Sequitur :  ‘Et concupiscet rex decorem tuum’, non in carne sed spiritu.  — Mors per Evam, vita per Mariam.  Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina.  Statim ut Filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, ut qui ab angelis adorabatur in cælo, haberet angelos et in terris.

Annus pro sacerdotibus quem Summus Pontifex Benedictus XVI in die natali Sancti Joannis Vianney proclamavit nunc finem suum appropinquat.  Annuat Deus ut per orationes harum monialium sororumque religiosarum ubique, per orationes omnium sodalium Familiæ Sancti Hieronymi, per orationes omnium monachorum, necnon per orationes omnium laicorum fidelium, sacerdotes sese Christo et Ecclesiæ funditus offerant, tota in submissione Ecclesiali, fortes nuntii “spei, reconciliationis, et pacis,” secundum mentem Papæ Benedicti XVI.

Dum spem itero ut inter participes Cenaculi Tampensis te videre lætemur, profiteor me tibi esse addictum.  Valeas semper in Domino.

J. G. Halisky
Secretarius

JGH/jah

In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte


Die XVIII M. Novembris, a.D. MMIX
In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli

Caris omnibus et singulis Familiæ Sancti Hieronymi sodalibus quam plurimam salutem optat Joannes Halisky, addicte.

Adhuc Cenaculi apud Vallem Fortis in Mexico dulciter meminimus, Deo gratias agentes ob proventum ejus, necnon jucundos ob homines qui intererant.  Montibus circumstantibus nebulosis, lacu grandi subjacente cæruleo, cæli temperie, pulcherrima domo recessus spiritualis — hoc ambitu omnia ut amœne sereneque propria agamus experti sumus.  Quattuor sumus sacerdotibus gavisi, quorum tres nobis erant antea cognoti:  Pater Thomas Krupich, Pater Coëmgenus Zilverberg, Pater Armandus Ruiz.  Quartus, Pater Laurentius Donnelly, a Vancuverio in Canada venit.  Ambæ formæ Sacrificii Missæ celebratæ sunt, Patre Krupich necnon Patre Donnelly Missam Romanam antiquam, Patre Zilverberg una cum Patre Ruiz Missam Romanam Ordinariam Latine offerentibus.  Hi jamvero presbyteri nos in cantu Liturgiæ Horarum gnare duxerunt, ut Deus imprimis digne colatur resque nostra sanctificetur.

Dominus Andreas Meszaros, Professorissa Flavia Siercovich de Morera, Pater Coëmgenus Zilverberg, Professor Aloisius Guadarrama, Professorissa Lydia Santiago Garcia, necnon Professor Tarcisius Herrera Zapien, qui ultime anno 1995 participavit, optimas (uti consuete exspectamus) acroases pronuntiaverunt.  Insuper, Domina Isabella Poinsot, usque a Gallia veniens, imagines ecclesiarum Gallicarum stilo Romano ædificatarum jucunde narravit.  Gratissimam habuimus excursionem ;  majoris noti inter locos ecclesiam Christi Nigri antiquam visimus.  Nomen hujus ecclesiæ a figura Jesu cruci affixi super altare pendente derivatur, quod olim in colorem omnino nigrum ex improviso versa est.  Pii Mexicani Christum Inferi ignes quos nos meremur in seipsum assumentem hoc phænomeno meditantur.  Apud illam permulta miracula — quæ attestantur baculi, ægrotationis reliquiæ, atque photographiæ hominum sanatorum innumeræ — acciderunt.

Nupero in festo Sancti Hieronymi plures gratas salutationes accepimus :

a Reverendo Patre Henrico Fragelli, ICRSM :

Beatum sit festum Sancti Hieronymi, Patroni nostri !  Memor vestrum omnium eram in Missa hodierna quam pro Familia Sancti Hieronymi obtuli.  Benedicat vos Deus !

a Jonatha Arrington, FSSP seminarii alumno :

Salvi sitis in hac potissimum die qua nos lætari oportet in honorem Sancti Hieronymi.

Scholis seu cursibus abhinc mensem unum inceptis, ad tonsuræ cæremonias necnon subdiaconi unius ordinationem intendimus quo fiet circa XVII mensis Octobris, ni fallor ;  dein sequenti mense, Novembri scilicet, die VII, diaconatus ad eundem subdiaconum conferetur simul ac ordines minores ab Excellentissimo Domino Conley, quem non novi sed cujus adventum magna exspectatione desidero.  Missam, tandem, Pontificalem in honorem S. Teresiæ a Jesu Abulensis, Episcopus loci, nempe Fabianus Bruskewitz, apud Carmelum nobis sat proximum, celebrabit.

Scholæ quas subeo in theologia sunt optimæ :  De Eucharistia, De Deo Creante seu Creatore, De Jure Canonico, De Corpore Paulino et Actibus Apostolorum, De Prophetis et Libris Historicis inter quos numerantur Regum quattuor atque Paralipomenon duo.

Ad lectionem spiritualem me contuli commentarios Hieronymi nostri duos :  in Jonam et de Quæstionibus Hebraicis, præsertim ut melius penetrare queam medullas linguæ Hebraicæ cui summis viribus studeo, admonente Sancta Teresa a Jesu Infante, “Si sacerdos essem, impenderem studio linguarum Græcæ et Hebraicæ ut ipsissima verba Scripturarum Sacrarum intellegerem et saperem.”  Nihil, sane, obstat quominus has linguas colam dum amor erga Ecclesiæ linguam propriam in dies crescat et inflammetur in visceribus meis.

Oratre, faveatis, pro me, et scitote me pro vobis Deum precari atque precaturum esse.

a Spencer Howe, seminarii alumno apud Collegium Americæ Septentrionalis Romæ studente :

Festum Sancti Hieronymi appropinquat, et hanc notulam mittere volui antequam die crastina, recessui spirituali ut intersimus, obticentes exeamus ad Græcium, oppidulum in Umbria situm quo Sanctus Franciscus nativitatis Christi Infantuli formam primo meditatus est.  Quantum hic gaudium est, quantæ benedictiones fraternæ apud hanc domum institutoriam, qua in sanctitatem, orationem firmam, vitamque apostolicam ducimur.  Modum verbis non excedo ;  permagna hic nobis recipitur gratia.

Sæpe altare Hieronymianum in Basilica Sancti Petri visi.  Ars hujus altaris plenos sensus contra Reformationis Protestantis theologiam valide profert.

Orationes vestras pro me et fratribus rogo.  In die festa pro Familia Sancti Hieronymi precabor.

Laudetur Jesus Christus, laudetur in sæcula !

Manete fortes in Domino, Deo nostro !

Rev. Pater Antonius Biesthorst, O.S.B., Abbatiæ Montis Sancti Benedicti, Vaals in Hollandia monachus, non adeo salutes quam orationes pulchras quas composuit misit, quarum duas seligere placeat:
Christianos congrega Mariæ prece
juventutem voca ad sequelam
Magis ac magis in Te proficiamus
Scriptores doce pulchrum
Moruos voca ad pascha æternum.
Nondum credentibus da alacrem fidem
Infantes voca ad mysteria
Illumina oculos nostros
Musicam fove sacram
Mortuos illumina in sæcula.
In tempore Cenaculi Mexicani jamjam eveniebat Annus ad Sanctum Paulum dicatus (immo Dominus Aloisius Guadarrama, hunc annum observans, allocutionem de itineribus Sancti Pauli habuit), atque incipiebat Annus pro Sacerdotibus ad instar Sancti Joannis Mariæ Vianney cui est diei natalis anniversarium centesimum quinquagesimum.  Summus Pontifex Benedictus XVI hos annos intellegi velut conjunctos voluit, dicens, “Nos, universa cum ecclesia Annum Paulinum celebrantes, theologiam ejus spiritalemque doctrinam diligentissime perscrutamur dum plurima pastorum incepta in terrarum orbe animi Nostri lætitia et propensione perspicimus.  Mirabili enim modo Sancti Pauli scripta de Christo ejusque salvifica opera deque transitu a peccato ad libertatem Ecclesiæ doctrinam sæculorum decursu illuminaverunt necnon præcipuum hodiernæ etiam Christianæ considerationis et asceticæ meditationis fontem constituunt…”1  Annus Paulinus nunc concludens, nos invitat ut Apostolum Gentium intueamur, qui exemplar sacerdotis prorsus ministerio sui dediti exstat illustre.  “Caritas enim Christi urget nos” — scripsit — “æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt” (2 Cor. 5:14).  Et addidit :  “Pro omnibus mortuus est Christus, ut, et qui vivunt, non jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit” (2 Cor 5:15).  Proponaturne ulla melior via qua sacerdos per semitam perfectionis Christianæ progrediatur?2

Secundum mentem S.P. Benedicti XVI oremus nos, sodales Familiæ Sancti Hieronymi, ut omnes Catholici orbis sacerdotes exemplum Sancti Joannis M. Vianney et Sancti Pauli fideliter sequantur.  Nam sacerdotium maxime cordi erat Sancti Hieronymi qui scripsit, “Ecclesia autem non est, quæ non habet sacerdotes,”3 significans bonos sacerdotes, quia “Minus est tenere sacerdotium quam mereri.”4  Intercessionem horum sanctorum petamus ut huic consilio societas nostra peculiari modo prosit, monasterio Familiæ Sancti Hieronymi condendo, pluribus piis hominibus ei vocatis, per nutum Dei.

Sinceris cum votis fructuosum a Deo Adventum vobis datum iri, copiosamque salutem

Joannes Halisky

J.G. Halisky
Secretarius

P.S. :  Ne obliviscamini quod in voto est libellum de sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi parare, in quo ostendantur membrorum dies natalis, dies baptismalis, photographia propria vel familiæ, et aliæ notitiæ quæ singuli de se ostendi velint, sicut studia, oblectationes, et res familiares.  Post collectionem omnium horum generum notitiarum, libellus componetur atque ad omnes sodales Familiæ mittetur.  Unde ex animo petimus ut quædam de te ampliora ad nos mittas quam primum secundum hoc propositum.  Si electronice mittere velis, utaris, quæso, inscriptione jogranhier@pngusa.net.  Gratias maximas agimus.


  1. ­Epistula data Walthero S.R.E. Cardinali Kasper ad celebrationes exeuntis Anni Paulini quæ in Terra Sancta solemniter actæ sunt.  [Rursus]

  2. ­Epistula Summi Pontificis Benedicti XVI Annum pro Sacerdotibus annuntians.  [Rursus]

  3. ­Liber Sancti Hieronymi contra Luciferanos.  [Rursus]

  4. ­Liber Sancti Hieronymi XLVIII ad Pammachium.  [Rursus]


Festo Sancti Hieronymi, 2007
2007 Oct 16 (Tue)



Dilectis Familiae Sancti Hieronymi sociis, plurimam salutem.

Quam cito annus iterum ad festum Sancti Hieronymi volvit!  Omnes verisimile, singuli vel in cenaculo, festum patroni nostri modo peculiari laete celebrastis.  Jamvero semper hoc festum occasio praebet ut promissiones, quibus nos in hanc societatem aggregavimus, renovemus et confirmemus.  Harum trium promissionum momentum et idoneitas magis magisque in dies ostenduntur: Quoad primam, nostrum Summi Pontificis, Benedicti XVI, sincerum amorem et filialem oboedientiam attrahit virtus eximia;  ad secundam, mundus late vitiosus, immo multi Catholici a fide et moribus errantes, exemplare vitae spirituali deditorum valde egent;  ad tertiam, lingua Latina, Ecclesiae propria, in ejus spiritualem thesaurum nobis via est rectissima, unde sanctificemur.  Praeterea, si forsitan aliqui habeant fervorem Familiae Sancti Hieronymi augendae, consociationem nostram consanguineis, amicis, notis proponant, ut etiam illi sodales fiant et sember crescat Familia.

Quinquaginta circiter participibus mense Julio optimum habuimus Cenaculum Tampae apud Domum Franciscanum, quae propter pulchritudinem et amoenitatem omnibus placuit.  Fructi sumus sacris Missae Liturgiaeque Horarum celebrationibus quibus Pater Valentinus Young, O.F.M. et Pater Thomas Krupich praefuerunt cum adjumento quattuor seminarii alumnorum;  facetae allocutiones erant nobis quoque, et amicitiae dulces.  Lepidis omnium indolibus prorsus delectati sumus.  Diu jucundeque recordabimur.

In fine Cenaculi Diaconus Henricus Fragelli, qui Instituti Christi Regis est seminarista, homiliam suam primam ante nos dedit.  Quoniam tam sensibus religiosis Familiae Sancti Hieronymi peculiaribus elucet quam Cenaculi experientiam redolet, vobis placere eam legere censebam.

HOMILIA ULTIMAE CENACULI MISSAE
Pauci homines possunt singulis minutis Deo soli vitam agere.  Miseriae humanae atque invitamenta distractionesque plurimae a tali beatitudine iter nostrum flectunt et nos circumducunt.  Qua de causa Sancti commendant et nobis suadent ut post omnem actionem bonam faciamus florem seu corollarium sive coronam spiritualem, coronam nempe florum rosarumve pulcherrimarum quae eo tempore colligebantur ut per totam vitam cotidianam istas geramus et nobiscum feramus ad pulchritudinem Dei benedictionum monstrandam et ad odores suavitatis divinitus infusos aliis ostendendos.

Sapientiam Sanctorum sequentes, consilium eadem faciendi et agendi suscipiamus Cenaculo terminante.

Certe mihi assentiemini, nos praeteritis diebus vixisse momentis laetitiae tranquillae plurimis, harmoniae veri nominis, temporibus pacis quae a confidentia mutua oritur;  necnon erant vera amicitia et quam plurima alia talia:  praesertim vera fraternitas.  Quam ob rem dies Cenaculi praeteribant — nonne?

Quam bonum et jucundum fratres habitare in unum!  Quae verba hac in sententia Scripturarum sunt majoris momenti?  Absque dubio “in unum” — ac certissime “unum” hoc significat Dominum Nostrum Jesum Christum.

Congrediebamur ut nunc congredimur circa Eundem Deum, sine dubio non sicut Apostoli in Galilaea duo milia annorum abhinc, neque genibus flexis tota die ad tabernaculum.  Sed, ante omnia Ille Deus est causa prima et maxima praesentiae nostrae hoc in Cenaculo.

Attamen, carissimi amici, Jesum habere ut centrum cordium nostrorum et cogitationum, Jesum habere ut motivum praecipuum omnium agendorum, multo differt a corporalis ejus praesentiae sensu aut ab oratione semper genibus flexis per totam diem coram tabernaculum.

Litaniae Sacratissimi Cordis eloquenti voce ita nos docent:  Ille est « Rex et centrum omnium cordium. »  Non dicunt litaniae:  « Rex omnium momentorum vitae hominis. »  Minime!  Tantummodo dixit se esse centrum cordium nostrorum, unde venit pax gaudiosa et gaudium castum — gaudium vere humanum, laetitia pia et modesta, ita ut his ultimis diebus experti sumus.

« Jugum meum est suave et onus meum leve » dicit Dominus.  Fiant haec verba corona nostra spiritualis quam nobiscum a Cenaculo domum portabimus.  Gaudium verum venit siquando appropinquamus Eum.

Vivimus in tali mundo ubi Dei fere omnes obliti sunt.  Qua de ratione sola et unica mundus pacem et quietem non invenit, veram laetitiam non consequitur.  Pax et laetitia inveniendae sunt tantummodo in Christo.

« Animae nostrae in Te solo requiescent, Domine, » ait Sanctus Augustinus.  Ad egestatem animae removendam ut habeat pacem veramque laetitiam, mundus currit in voluptates, nunquam satisfactus et expletus.  (Omnes scimus gaudium verum differre a voluptate mundana — ne commiscamus illa.)

Sic pergit mundus quaerens voluptatem nimietatem de qua illi mundo nunquam satis, etiam in modis audacioribus et in modis deformatis, quantas et tantas voluptates quas non possemus imaginari.  Mundus sibiipsi creat universum artificialem semper somniantem, strepitus magni, furoris musicalis, saltationum inhonestarum, otiosorum ludorum, imaginationum sine fine, agitationum et — dicatur! — peccatorum, quibus fiunt servi pessimae rationis vitae.

Veram libertatem solummodo filii Dei possident.  Hoc thesaurus est noster.  Caritas, humilitas, modestia, castitas sunt inter flores hujus pulcherrimae coronae spiritualis quae nobis gaudium et laetitiam dederunt his diebus.  Ut Epistula hodierna nos docet:  dum in mundum iterum versamur, praedicamus gaudium nostrum super tectum, id est, nullo cum respectu humano, certissimi quod tantum thesaurum possidemus ita ut nihil ipsi simile sit.  Bono exemplo nostro et in omni simplicitate proclamantes hoc gaudium Christi sicut tali in modo agebamus in diebus Cenaculi.  Innocentes, casti, modesti, candidi, nocere nolentes, cogitantes nullum damnum et omnia in simplicitate cordis.  Corona florum spiritualis pulcherior ista nunquam fiet.

Quam pia.  Illi qui adesse non potuerunt phoncapsellis acroasum nihilominus frui possunt.  Ecce rerum index petendarum [$4.50 pro singulis nisi aliter indicatur]:

  1. Pars prior:  Prof. Flavia de Morera:  De Primis Successoribus Apostolorum..
    Pars posterior:  Prof. Aloisius Guadarrama:  De Tolucensi Dioecesi Sancti Joseph

  2. Pars prior:  Prof. Flavia de Morera:  De Primis Successoribus Apostolorum. (prosequitur).
    Pars posterior:  Prof. Horatius Bologna:  De Caritate Christiana (Donaldus Ryan legens).

  3. Pars prior:  Jonathas Arrington:  De Cenaculo Familiae Sancti Hieronymi Condendo.
    Pars posterior:  Prof. Flavia de Morera:  De Primis Successoribus Apostolorum. (prosequitur).

  4. Pars prior:  Joannes McAlpine:  De Miraculis in Vita Quae Fidem Confirmaverunt.
    Pars posterior:  Prof. Lydia Santiago Garcia:  De Primis Martyribus pro Fide Catholica Mexicanis.

  5. Joannes McAlpine:  De Miraculis in Vita Quae Fidem Confirmaverunt (prosequitur).

  6. [Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (quae res habuit mores et officium episcoporum).  [DVD - $10.00]

  7. [Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (prosequitur)  [DVD - $10.00]

  8. [Videodiscus] Andreas Meszaros: De Epistula Sancti Bernardi ad Henricum Archiepiscopum (prosequitur)  [DVD - $10.00]

Orationes pro beatitudine sodalis nostri, Seraphini Schiatti, ex corde petimus.  Jam ante Cenaculum venit nobis a filiis filiabusque ejus triste nuntium Dominum Schiatti necatum fuisse die 7ª Maji ab autocineto dum ad Rosarium recitandum ambulabat.  Professor antea Mantuanus, magnam fidem habuit, atque in amplexu Beatissimae Virginis Mariae mortuus est.  Missa in requiem animae apud Cenaculum est oblata.

Post laetissima Festa Christi Regis et Omnium Sanctorum, Adventum fructuosissimum cum omni gratia vobis opto.  Valete!

Joannes Halisky
J.G. Halisky, Secretarius


ZELO ZELATUS SUM PRO DOMINO DEO EXERCITUUM         Datum
Die 8, m. Februarii
a.D. 2007

A.D. MM·VII

        Ecce quam bonum et quam jucundum
habitare fratres in unum.

Ps. 132


Omnibus sodalibus Familiæ Sancti Hieronymi venerandis salutem quam plurimam in Domino.

Placeat vobis, socii dilecti, nuntium hujus æstatis de Cenaculo Generali Familiæ Sancti Hieronymi hic reperire, quod tempus vere jucunditatis spiritualis exspectandum est.  Benigne concedat Deus ut possitis venire, nam in renovatione amicitiæ gaudebimus.  Usquequo!

Notate bene, quæsumus, quod Cenaculum non apud Abbatiam Sancti Leonis — ut in ultima epistula circulari indicata est — habebitur, neque iisdem diebus.  Illa Abbatia ante tres annos damnum ædibus sustulit.  Putaverunt se reparationes finivisse ante dies Cenaculi;  sed reparationes lentius progrediuntur, et nuperrime nobis dixerunt se illas non nisi post annum esse completuros.  Qua de causa alterum pulchrum locum obtinuimus, Domum Franciscanum nempe, urbi Tampæ, et dies tantummodo parum mutandas, i.e., nunc a die 22a usque ad 27am mensis Julii, 2007.

Hæc epistula jamvero alterum etiam habet finem, ut vos certiores fiatis de novo magni momenti inceptu in pectore Familiæ.  In Capite III Constitutionis visum est ut tempore a Deo dando domus Familiæ Sancti Hieronymireligiosæ condantur.  Illo capite Pater Suitbertus hæc scripsit:

Centrum totius Familiæ Sancti Hieronymi constituitur ab illis qui, a Deo vocati, in una domo simul in communi viventes solis orationibus et studiis sacris vacant.  Singulæ hujus generis communitates appellantur Cenacula Sancti Hieronymi Monastica.  Harum communitatum sodales non tantum in orationibus et studiis sacris, sed etiam in cotidianis laboribus et colloquiis sola lingua Latina utantur.

Dignitatem pulchritudinemque monasticæ vitæ Sanctus Hieronymus, qui tria monasteria juxta Bethlehem fundavit, multoties laudavit.  In Homiliis ejus super Psalmis, verbi gratia, dixit:  “Quod faciunt angeli in cælo, hoc monachi faciunt in terris … Felix ista conversatio, despicere homines, angelos quærere, urbes deserere, et in solitudine invenire Christum … Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.  Proprie psalmus iste cœnobiis et monasteriis convenit.  In monasterio sicut unum propositum, unus et animus est.  Vere bonum, vere jucundum.  Unum fratrem dimisimus, et ecce quantos invenimus.  Ceterum fratres spiritales, qui sua utique negligunt, alia non quærunt.”  Eit in Epistula ad Heliodorum:  “O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis exstruitur.  Quid agis, frater, in sæculo, qui major es mundo?  Libet, sarcina corporis abjecta, ad purum aëtheris evolare fulgorem.  Paupertatem times?  sed beatos Christos pauperes appellat.  Labore terreris?  at nemo athleta sine sudore coronatur.  De cibo cogitas?  sed fides famem non timet.  Et ut breviter, ad cuncta audias Apostolum respondentem:  Non sunt — inquit — condignæ passiones hujus sæculi ad superventuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.  Delicatus es, frater, si et hic vis gaudere cum sæculo, et postea regnare cum Christo.”

Quod Deo volente in nobis accidat.  Quidam enim Familiæ sodalis, Jonathas Arrington, vocationem religiosam immo sacerdotalem se habere credens, conatum vult ducere ut monasterium Familiæ Sancti Hieronymi condatur.  Hoc monasterium revera animum Sancti Hieronymi sequi speraret:  spiritum pænitentiæ et paupertatis, simplicitatem vitæ, despectum gulæ, studium erga Sacras Scripturas, amorem Fidei veritatis, fugam erroris, fidelitatem et mansuetudinem erga Summum Pontificem magisteriumque ejus.  Missa secundum ritum Romanum antiquum (cum permissione episcopi loci vel indultu Summi Pontificis) et Liturgia Horarum Cantu Gregoriano pie agentur.  Et communitatis fratres omni re tantummodo sane lingua Latina utantur.  Monasterium funditus Romanum Catholicum prospicitur, quoniam Romanitas Ecclesiæ tantopere in lingua ejus Latina capitur.

Deo annuente, magna et bona evenire possunt ex inceptis parvis;  multa sunt exempla per Ecclesiæ historiam.  Qua propter, si vir sentis te (vel aliquem tibi notum) a Deo in hanc viam adduci, et vocationem monasticam probare velis sub regimine Familiæ Sancti Hieronymi, facias Dominum Arrington certiorem quæsumus, ut primus fratrum grex incohetur.:

Ds. Jonathas Arrington
274 Nichols Road
Waterloo, South Carolina  29384
U.S.A.
vel inscriptio interretialis:
AdJesumPerMariam@
catholicexchange.com

Numerus telephonicus:
864-677-9553

Impensas ab omnibus orationes petimus ut Deus, per intercessionem Beatissimæ Virginis Mariæ, Sancti Hieronymi, et Patris Suitberti, hunc inceptum benedicat et secundet — si voluntas sit Sua.

Liceat mihi Quadragesimam vobis fructuosissimam optare.  Valete atque valete semper.  Esse me jacto.

Vobis addictum,
Joannes Halisky
J.G. Halisky
Secretarius

S. Hieronymus - Giotto
->> >> >>Ý<< << <<-


-- Brennus Regan (Inscriptio electronica:  Brennus@brennus.bluedomino.com)