HEBDOMADA TRANQUILLA ET JUCUNDA
qua lingua Latina erit nobis sermo communis. Lingua Latina est enim etiam hodie lingua
Ecclesiæ viva; clavis est quæ thesaurum spiritualem integri ævi Christiani aperit. In hac
hebdomada linguæ Latinæ loquendæ intelligendæ opportunitatem habebimus singularem, dum
amorem Dei Fidemque Catholicam alimus.
MANEBIS
apud Domum Orationis (Casa de Oración) Octaviano Márquez y Toriz, Calle Santa Elena #4, San José del Puente,
in pulchra Puebla, “urbe Angelorum,” loco pulcherrimo montes et vulcanos Popocatépetl et
Iztaccihuatl prospiciente, hortis ornato et ad contemplationem aptissimo. Bonus tibi præbebitur
victus — jentaculum, prandium, cena. Grata sunt cubicula et nitida, quibus singulis exstat cellula
sanitaria et balneum pluvium. In eo quod Puebla Situs Culturæ Pancosmius (World Heritage
Site) designatur, etiam excursionem ad ecclesias illius regionis, ad ædificia indigenarum, et ad
alia monumenta antiqua et colonica visenda habebimus. Pretium mansionis optimum est;
pretium comprehendit et domicilium et victum.
NOLI TIMERE
Lingua Latina viva tibi difficilis non erit, nam nova procedimus via. (Si prima vice ad
Cenaculum venis, forsitan parvum lexicon tibi adjutorio erit.) Veni sine metu errorum: nullus
inter nos censorius. In hac sodalitate experieris linguam Latinam re vera vivam et nostro tempore
prorsus idoneam esse. Locutiones utiles ad sermonem quotidianum Latine serendum usu disces.
Colloquendo, auscultando, ridendo, liberabitur omnium loquela fietque consueta.
VENIAS
pro bono Sanctæ Matris Ecclesiæ, pro bono culturæ Catholicæ, pro bono proprio.
|