Homines aliaque animantia mundum per se ipsum immediate non percipiunt. Immo eum sentiunt sensibus: tactu, odoratu, gustatu, auditu, visu, etiam êlectromagnêtico sensu (qui etiam visum includit, sed hic anguste finitur) eqs. Sensus nostri sunt internuntii inter nos (id est, conscientias nostras) et mundum exteriorem. Fidimus eis, et credimus eos nobis vera nuntiare. Sed Immanuel Kant philosophus scripto ejus c.t. « Critica rationis purae » (theod. „Kritik der reinen Vernunft“) monstravit sensus exteriores nostros omnes nobis mundi exterioris praebere solum interpretationem ipsam, non mundum ut revera per se est. Et ea interpretatio, dixit Kant, praebeatur in dimensionibus spatii temporisque, quae substructiones cognitionis nostrae sunt, non proprietates mundi exterioris. Has substructiones nuncupavit catêgorias « a priori ». Locutus est ille de « cognitione a peritia (vel experientia) atque etiam ab omnibus sensuum impressionibus sejuncta » („ein ... von der Erfahrung und selbst von allen Eindrücken der Sinne unabhängiges Erkenntnis“), id est, de innata praestituta praefinitaque spatii temporisque cognitione. Aliis verbis, spatium tempusque condiciones sunt corporales (vel notiones in animis insitae) per quas imagines omnes extrinsecus in animos nostros irrumpunt. Hae catêgoriae sunt « leges ludi » sensuum nostrorum exadversum mundum extraneum. Si eae « leges » sint verae entis proprietates necne nescimus neque scire possumus. Huc accedit quod tantum abest ab eo ut eas res, quas sensus nostri percipiant, nobis immediate referant, ut contra convertant interpretenturque eas secundum indolem conscientiae nostrae. Eas scrutantur, et quaerunt seliguntque solum ea, quae hoc terreno loco impraesentiarum ad vivendum necessaria sunt, non quae inutilia aut tantummodo ad sciendum jucunda sunt; tum solum demum has interpretationes animis nostris offerunt. Siquidem generatim animantis sensibus interpetationibusque perperam judicatur, exstirpatur genus. Sin aliter, vivit. Ergo ponimus sumimusque esse reapse extra animos nostros mundum, quia sensus habemus, qui nos de rebus extra animos nostros - hoc est, ut videtur, de rebus in « peripherîa » (vel « perimetro » vel « marginibus ») conscientiae nostrae, non intus in penetralibus ejus - varie et diverse certiores faciunt; porro credimus earum relationes inter se congruere (hoc est, relationes earum rerum exteriorum in ordinem consentaneum esse redactas). Sed illarum rerum formam naturamque penitus compertas habere possumus nullo pacto. Haec incerta condicionibusque subjecta exterioris mundi conjectura a philosophis nuncupatur « realismus hypotheticus ». Sed praeter hos exteriores sensus insuper habemus incertum numerum aliorum sensuum interiorum. Hi nobis ea referunt, quae non extra animos nostros sunt sed intra eos: valetudinem vel statum et corporis et animi mentisque; denique nostri sensus etiam vim et effectum et actionem (sed non naturam intimam!) imperspicabilis vitae fontis sentiunt, qui est « mysterium tremendum et fascinosum », ut verbis illius Rudolfi Otto religiologi utar. Hi sensus interiores multo directiores et paulo minus per catêgorias (vel informationes insitas), quae « a priori » vocantur, ens infra « subconscientiam », seu « subliminium » (angl. “subliminal self” / theod. „das Unbewusste” - Lexicon recentis Latinitatis), cernunt, etiamsi relationes ex interiore parte quoque valde ad naturam percipientis adaptantur. (« Quicquid percipitur secundum ordinem percipientis percipitur » - S. Thomas Aquinás). Sed praesentiam vitae fontis quoquo modo plus minusve directe sensibus interioribus sentire, vocatur « mysticismus ». Hic tractabitur ens ut cognoscibile, et quidem primum per sensus exteriores, deinde per interiores. I. Ens exterioribus sensibus perceptum. Sensus exteriores nostri multa adjumenta - sicut organa, machinas et alia quoque permulta - habent quae excogitamus, facimus, aedificamus. His instrumentis, venatoriis, artificiis sicut telescopiis, cyclotroniis, acceleratris linearibus, computatrisque e.q.s., nostram mundi externi scientiam valde amplificavimus. His omnibus rebus, adhibitis etiam mathêmaticis geometriaque, hodie multo plus didicimus quam noverant majores nostri. Nova haec omnis scientia tamen in regno sensuum exteriorum manet. Mens humana opus incredibiliter multiplex est. Licet mens in biochêmia cerebrique substructione corporea nitatur, vetusta saeculi undevigesimi interpretatio biochêmiae substructionisque illius - et generatim rerum naturae - est vitiosa fallaxque. Theôria Aciarum (anglice “String Theory” / theodice „Stringtheorie“) moderna, quae operam dat ut Theôriam Mêchanicarum Quantorum cum Theôria Relativitatis conjungat, manifestat omnem rerum naturam duobus principiis fundamentalibus suffulciri:
Hic necesse est, pervicaciam habitumque refractariolum paululum corrigere, quem multi « scientificum » vocitare malunt. Licet familia scientistarum, quos res publicae ubique argento favoreque sustinent, neget res « paranormales » (quae dicuntur) esse, nihilominus reapse sunt et fiunt tales res. (Me paenitet, o Eminentiae Vestrae!) Porro opinio, quod res paranormales rebus « normalibus » omnino dispares separataeque ab eis sint, funditus fallax est, etiamsi ea sumptio pluribusque communis perantiquaque est. Una ex aliquot consequentiis harum rerum concedendarum accognoscendarumque est roboratio magnaque verisimilitudo theôriae philosophique Ruperti Sheldrake de formis generandis (angl. “formative causation” / theod. „Formenbildungsursachen“). Haec hypothesis ponit vitam (necnon materiam « inanimam ») formam suam et rationem se gerendi modumque agendi servare et retinere facultate memoriae. Professor Sheldrake docet quod quaevis res suam geometriam spatiotemporalem (« campum morphicum », h.e., campum formalem vel, simpliciter, suam formam ipsam) recordetur. Insit universis in rebus propria memoria. Secundum Theôriam Aciarum (sicut jam dictum est) subatomica particula quaevis sit tridimensionale « acumen » vel « finis » aciae decemdimensionalis. Dimensiones spatii « supervacaneae » - hoc est, plus quam tres - sint « perangustiores » (angl. “too compactified” / theod. „zu kompaktifiziert“) quam ut ab hominibus percipi possent. (Sensus enim nostri constructi sunt ad vivendum, non ut physicam cognoscamus.) Sed eae aciae in perpetuum vibrent, fluctuent saliantque in eisdem tramitibus canalibusque valde distortis usque eo quoad vis externa eos mutent aut tramites canalesve ipsi mutentur. Cum trames autem ille aliqua causa mutetur, mutetur etiam acia, vicissimque. Omnia agantur ratione adhuc ignota sed rationali atque certa. Ita eveniat ex mutua accommodatione unitas aciae regionisque vicinae « superspatialis » ejus. Concentus ille bona condicione ad vitam conscientiamque ducere possit. Fac ut nunc rem extraordinariam consideremus: Psychocînêsis saepe etiam in rebus omnino ineptis nugatoriisque apparet sicut motionibus mensarum (angl. “table levitation” / theod. „Tischerücken“) aut in sic dictis « spiritbus strepitantibus » (angl. “poltergeists” / theod. „Poltergeister“). Sed hae res quaevis absurdae inanesque manifestant omnem materiam omneque spatiotempus revera psychophysicalia (hoc est, simul mentem simul corpus) esse, et intellegenter respondere intellegentiae. Ex quo sequitur ut mens humana et « subliminium » materiae sive ejus « subconscientia » - hoc est, indoles mentis, quae materiae inest - solum viribus magnitudineque differantur, non natura. Quae cum ita sint, apparet ens totum - inclusis aliis universis omnibus (e fortasse 10500 [decem ad potentiam quingentesimam dignato] facultatum eveniendi) in Locis Cosmicis - esse intellegens. Hoc est, omnia universa, quae unquam et in aeternum genita sunt, gignuntur vel gignentur, effectus eventusque sunt intellegentiae, sive haec vitam consciam gignat sive non. Intellegentia viva est et fundamen rebus omnibus subjacens et logicum principium aptae rationalisque cohaerentiae Locorum Cosmicorum inter se, etiamsi illius cohaerentia logica hominibus difficillima intellectu est. Verumtamen intellegentia generis conscii, ut videtur, valde est perrara; quibusdam physicis apparet ea esse effectus subtilissimae nostri mundi universique temperationis (angl. “fine tuning” / theod. „Feinabstimmung“). Ea temperatio dicitur ab iisdem scientificis etiam valorem Constantis Cosmologici valoresque aliorum principiorum moderantium praestituere. Porro haec temperatio subtilissima nominatur « principium Anthropicum » (angl. “Anthropic Principle” / theod. „anthropisches Prinzip“) de Graeco ánthropos « homo ». Tot sunt « casus » fortuiti qui eo duxerunt, ut nos hoc in loco et hoc ipso tempore assimus, ut vocabulum « casus » significationem suam amiserit. Et hoc quidem verum est, quamquam Dr. Susskind aliique multi credunt magnum numerum universorum sufficere, ut aliqui mundi solum probabilitate rationaria et « forte fortuna » necessario palmam conscientiae ferre debeant. Attamen id opinio est sophisma. Quaestionem de probabilitate anthropici - aut alicujus alterius - universi nullo modo absolvere potest physica sola. Nulla est ratio qua cognoscamus quale sit id genus vacui cosmogonici (h.e., spatii puri, quod generet universum aliquod) cui faveant Loca Cosmica. Multi scientifici sumunt omnia talia vacua aequas exsistendi facultates habere, sed ea opinio caret omni probatione physica, vel experimentali vel theôrêtica. Haec quaestio involuta verbo physicae proprio « problema mensurae » (angl. “measure problem” / theod. „Messungsproblem“) nuncupatur. Sheldrakeana autem entis interpretatio, materiam esse naturâ psychophysicam (et non solum physicam), responsum illustre reddit. Porro sunt qui opinant « calculum propositionum » (angl. “calculus of propositions” / theod. „Propositionskalkül“ vel „Wahrscheinlichkeitsrechnung“) tribuere aliquibus vacuis (i.e., locis in spatio cosmico) « permissionem » cosmogonicam et eam aliis denegare. Is enim calculus est ratiocinatio consecutionum logicarum probabilium (« si ... tum »). H.e., est methodus logica qua aliquid seligitur, praevidendo consecutiones selectionis alicujus. Notionem hujus calculi primum proposuerunt tres physici, Carolus W. Misner, Kip S. Thorne et Joannis Archibaldus Wheeler, in magno opere suo de physica quantorum et cosmologia relativistica, c.t. « Gravitatio » (Gravitation. San Franciso: W.H. Freeman & Co., 1970-73). Eorum opinione, haec Logica - vel Intellegentia logica - Locorum Cosmicorum possibilitates quasi infinitas (ex.gr., saltem 10500) « mente » perlustret et eas ita disponat instruatque ut vita conscia in aliquibus universis exsistere possint. Talis vita esset ergo quasi scintilla vel speculum Intellegentiae Cosmicae. Haec Logica in Locis Cosmicis innumerabiles « bullas » vacuas cosmogonicas generet quae sint quasi « candidati » universorum novorum pariendorum. Sed revera solum perpaucissimus numerus harum bullarum possit ea universa parere, quae fructum vividum dent. Loca enim Cosmica innumerabiles (saltem 10500) occasiones cosmogonicas edunt e quibus vera universa (vel cosmi vel mundi) exsistere possunt. Universitas talium universorum (hoc est, omnia universa vel cosmi universi qui vere surgunt tumescuntque) appellatur « multiversum » aut etiam « megaversum ». Quodlibet universum novum « casu » (ut videtur) oritur (ut jam dictum est) ut « bulla » perparvulissima e saltatione quantorum quae in solitudinibus vacuis vastis fit cujusvis universi. Si ea bulla satis est magna idoneaque, tum tempus, spatium, energîam materiamque universi parentalis consumendo vi magna displodit. Haec displosio « vesiculae » primordialis vocitatur « crepitus primigenius » (angl. “Big Bang” / theod. „Urknall“). (Universum eam « bullam » pariens autem non omnino consumitur, quia nimis celeriter in exteriorem partem expanditur, etiam si a « filio » suo voratur intrinsecus.) Etiam multa magni momenti alia fiunt, praesertim quae ad Constantem Cosmologicum attinent, de quibus autem hic disseri non potest. Caput est, quod hae violentae res omnes fiunt in pluribus dimensionibus quam in eis, quas esse spatium tempusque ducimus nos homines. (Nos enim non ita « aedificati » sunt ut eas res sensibus externis nostris percipere possimus.) Et nosmet ipsi revera eodem modo orti sumus. E doctrina non solum paranormalogiae sed etiam biologiae discimus in organismis biologicis omnia se ipsa componere, construere, conformare, crescere revera intellegenter, ingeniose sollerterque. Quod termino technico hodie in theôria biologica appellatur « epistêmologia evolutionaria » (angl. “evolutionary epistemology” / theod. „evolutionäre Erkenntnistheorie” - vide Dr. rer. nat. Dr. phil. Gerhard Vollmer, Epistêmologia evolutionaria: Insitae cognitionis structurae in contextu biologiae, psychologiae, linguisticae, philosophiae et theôriae scientiae [Evolutionäre Erkenntnistheorie: Angeborene Erkenntnisstrukturen im Kontext von Biologie, Psychologie, Linguistik, Philosophie und Wissenschaftstheorie], Stuttgardii: Domus editoria S. Hirzel, 1975, quod in hanc doctrinam introductionem bonam dat). Haec theôria est doctrina biologica quae docet vitam ipsam - hoc est, historiam vel « evolutionem » vitae terrestris - esse opus laboremque discentiae disciplinaeque. Secundum hanc doctrinam crescat natura vivida non temere et casu, sed scientiâ quae organismis eorumque membris (ex.gr., pinnis piscium vel alis bestiarum volatilium) et consuetudinibus innatis insit. Haec res, haec incarnata scientia efficiatur autem facultatibus « subconsciis » vel « subliminaribus » vel « psychicis ». Summa harum facultatum sit intellegentia conscia, qua utamur nosmet. Communior est haec conclusio, etiam inter eos qui nolunt credere res paranormales esse. Exempli gratia, aliqui scientifici animadverterunt, requiri non solum immensitatem hujus universi nostri sed etiam innumerabilitatem aliorum universorum ad vitam consciam generandum. Misner, Thorne et Wheeler (op. cit., p. 1217; hic annotandum est verbum « aeôn, -nis, m. » significare 109 [i.e., decem ad potentiam nonam dignatum vel 1,000,000,000] annos, et « radius » significare dimidiam partem diametri) scripserunt(1):
Astrophysicus extraordinarius Fredericus Hoyle (1915-2001) ante decennia quattuor in libello suo « De Hominibus Galaxiisque » (Of Men and Galaxies. Typographêum Universitatis Wašintoniae, 1964; 1966, p. 62), scripsit(2):
Haec dicta multos annos scilicet ante Theôriam Aciarum theôriamque Locorum Cosmicorum reddita sunt. Perraritas intellegentiae consciae, quae e primordiali vacuo, et naturali « epistêmologiae evolutionariae » ratione, emergit (i.e., non ratione fortuita casuque sed incremento aut amissione scientiae), indolem naturae monstrat permirissimam. Ex hac ipsa raritate in cogitationem cadit quod impulsus e profunditate entis oriens et rerum naturam transcendens consulto universa generet, e quibus emergat conscientiam. Nam remanet ut quaeritur: cur adest aliquid et non deest? Praesertim cum sciamus id « aliquid » facultates parapsychologicas habere et eas in omnium rerum natura inesse? Aliis verbis dici potest primam entis causam creaturam suam instinctu nutuque naturali magis magisque in compagem construi coalescereque scientiorem intellegentioremque velle. Pars verae intellegentiae est enim voluntas, quod etiam in rebus psychocînêticis manifestatur. « Calculus propositionum » est calculus seligendi, hoc est, intellegentia volens vel voluntas prudens. Ut intellegitur secundum Theôriam Aciarum, multiversum (hoc est, universitas rerum omnium) in aeternum ita « bullit » ut bullae cosmogonicae ubique in speciem aleae caecae quasi semina arboris vento perflatae spargantur, quae perrarissime, sed nihilominus nescio quomodo, vitam pariant. Dignum est quod accuratius consideretur etiam hoc: secundum Sheldrakeanam formarum generandarum theôriam, quaeque materialis compages conservet propagetque genus suum « campis formalibus » (vel « morphicis ») memorialibus seque intellegenter componentibus. Campus formalis est forma quaedam geometrica actuosaque. Sed haec forma non tribus dimensionibus spatii unaque temporis circumscribitur, quae ab Immanuele Kant philosopho nuncupabantur catêgoriae « a priori » sensuum humanorum. E contrario, talis forma per labyrinthos dimensionum altiorum (hoc est, per « multiplicitates Calabi-Yauanas ») extenditur, qui geometriis sublimioribus Theôriae Aciarum theôriarumque ei subjunctarum describuntur. Cum moleculae flexibiles carbonicae (i.e., moleculae « organicae », quae dicuntur) sine pondere in spatio cosmico fluitantes conformantur, eorum aciae modulate (vel « harmonice ») intendentes remittentesque et vibrantes ignotum in modum, ut videtur, mutuo inter se invicem accommodari et « concinere » possunt: machinulas, machinationes, structurasque magis magisque multiplices sed et ordinate compositas efficiunt quae majores sunt quam summae membrorum suorum. Hae structurae facultates memoriae et vim discendi adaptandique multiplicant quae e partibus suis tali modo derivantur ut proprietates novae exsistant. Talis « concentus » ex hypothesi (sicut dicitur) primordia vitae fingit, quae nondum sunt conscientia sed ad eam sunt necessaria. Per Orbem Lacteum, galaxiam nostram, sparguntur vastae nubes molecularum organicarum (hoc est, molecularum carboneum [C] continentium) sicut monoxydum carbonicum (CO), formaldehydum (CH2O) et quae sunt generis ejusdem. Sunt scientifici qui conjectaverunt in comêtis glacialibus perfrigidis tales moleculas se in primitivas formas acidi ribonuclearis (RNA), deoxyribonuclearis (DNA) - hoc est in vira - etiamque bactêriorum automatopoeêtorum temperate compositas fuisse. Tum, cum in antiquissimis principialis juvenisque terrae temporibus magna vis imbrium comêtarum harum in planêtam nostram effunderetur, aliquot bactêriorum suum casum superviverent et fundamentum vitae terrestris futurae instituere pergerent. Reliqua sint historia evolutionaria. Aliis verbis dici potest, in natura facultates inclinationemque ad formales qualiscunque generis campos formandos constanterque amplificandos inesse, etsi plerumque inorganicos inanimosque. Nihilominus in spatiis universi nostri longinquis vastisque, sicut in sic dicta « nube Oorti », ubi comêtae remotissimae hodie suos orbes circum systema solare conficiunt, oriuntur principia vitae. Porro in hoc universo planêtaque hac, id simplicissimum vitae genus - scilicet, vira et bactêria - ad formas vitae mirabiles multiplicissimasque excultum est, gratiâ facultatis « cogitatione » informantis vereque « psychocînêticae » - ad formas sane quarum fastigium summum adhuc est homo. Hoc est responsum ad interrogatum « problematis mensurae ». Voluntatem ad vitam creandam Ens exhibet intellegentem. Sed ejus Entis non tanti intersunt animantia singula discretaque quanti eorum greges, situs ac vicinia (vel circumjectûs) ad memoriam intellegentiamque augendam propitia. Hoc est, maximi momenti sunt campi formales generales, non solum specimina singula: stirpes et genera, non entia unica. Totum plus valet quam pars. Singula animantia sunt « hypotheses » vel « experimenta », ut ita dicam, quibus natura plus de se cognoscat. Divinum enim multiversi subliminium pervarie desiderat cognitionem intellegentiamque sui. Congruentia aciarum geometrica non forte temere neque inconstanter neve inconsequenter sed per intellegentiam logicam efficitur, hoc est, per campum formalem qui acias suas secundum congruentem aedificandi rationem ordinat temperatque ratiocinative - exempli gratia, in crystallis vel in bullis cosmogonicis. In tali ordinatione temperationeque enim indoles videri potest mentis, pariter ac eadem idoles etiam in mensis divinantibus vel in « daemonibus strepitantibus » manifestatur. In summa: ex hac facultate « psychica » exstat vita, deinde conscientia. Aliter dici potest: res psychocînêticae demonstrant geometricam (vel exactius « geometrodynamicam ») naturae figurari mutarique cogitationibus - vel eas quin etiam esse. Hoc est conclusio insignis ad quem consideratio rerum naturalium sincera adducit. Si enim « leges » naturae ullo tempore, etiam insolenter et raro, viribus cogitationum transfigurari demonstrantur, iisdem viribus semper et ubique regi debent leges illae. Sequitur ut omnis rerum natura sit manifestatio cogitationis, quae tantummodo cogitatio Dei esse possit. Vera quaestio non est utrum res spiritales revera sint annon, sed utrum revera sit materia!(3) Psychocînêsis autem interiorem naturae rationem agendi et substructionem entis sensibilis partim revelat. Sicut per cognitionem insaniae, dementiae et aliorum mentis morborum (hoc est, per psychopathologiam) interiorem mentis compositionem discimus, et sicut per terrae motus interiorem compositionem discimus terrae, ita per psychocînêsim aliquod de entis natura, indole opereque discere possumus. E studiis scientiarum cognoscimus etiam naturam totam per omnes partes esse logicam, sicut docuerunt jam philosophi Stoici antiqui. In principio erat logica, et logica erat apud Deum, et Deus erat logica. Hac re agnita, Latine loquentes Catholici scholastici in Medio Aevo fundamenta mathêmaticorum excolendorum ut instrumentorum et logicae et philosophiae naturalis (vel sic dictae « scientiae ») jecerunt. Hac via exstiterunt scientia recens, technologia hodierna et mundus modernus totus. Sed est mundus quoque qui hodie, principia sua oblitus, se inconsulto in periculum mittit. Error enim unicus sed gravis rationalistarum, atheistarum modernorum et asseclarum istorum est credere logicam qua natura substruitur esse rationis conscientiaeque funditus expertem. Non agnoscunt ens gubernari Mente viva. II. Ens interioribus sensibus perceptum. In corporibus hominum animantiumque omnium inest facultas viciniae suae sentiendae. Ut antea demonstravimus, haec facultas nostra in multas formas speciales dissimiles ad res chêmicas (odoratus), êlectromagnêticas (visus), pressurae et gradûs caloris (tactus), rectitudinis (sensus aequilibrii) ceterasque accommodatas dividitur. Accidit quod valetudo, morbus, dolor resque similes aliae aliis sensibus percipiuntur qui corpus totum assidue et constanter observant. Sed sunt alii quoque sensus qui tantum tum apparent, cum se intenta cerebri conscii agitatio tranquillat. (Hac ex causa homines acuti et peringeniosi eos sensus usurpare non queunt; cerebra enim eorum semper continenterque nimis agitantur.) Investigatores rerum cerebralium talibus fluenti êlectrici gradibus nomina secundum frequentiam undarum cerebri imposuerunt:
Tardiores cerebri undae (h.e., alpha, theta, delta) plerumque cum interioribus cerebri partibus cohaerent, celeres (beta, gamma) cum « calyce » vel « cortice » exteriore. Apparent cum his tardioribus undis insuper alii quoque sensus, qui interdum « psychici » vocantur et cum percipiendi modo « subliminari », « extrasensuali », « praeternaturalive », « paranormalive », « parapsychologicove », quae dicuntur, per occasionem sociantur. Talibus occasionibus silet auscultatque cerebrum exterius dum cerebrum interius loquitur et notiones, cogitationes, scientiamque non solum e campo formali suo (h.e., e memoria sua) sed etiam e vicinitate incorporea (vel « psychica ») haurit. His paucis milionibus annis recentioribus cerebrum humanum, praesertimque cortex ejus, magnitudine, pondere, mentisque viribus crescit. Aetas quaeque deinceps ex saeculorum ordine compagibus memoriisque prioribus suam partem adjunxit. Haec dum geruntur, campus formalis, qui cerebrum sustinet, maxime inter genera humana septentrionalia, multiplicior memoriarumque omnigenarum plenior fit. Nihilominus veteriores interioresque partes cerebri centralisque nervorum systematis nobis adhuc insunt, suntque invisibilis (non aspectabilis) substructio fonsque compagum exteriorum et nostrum actionum. Ad hoc accedit quod memoria maxime duobus in locis cerebri hominis vivi invenitur. Hi duo loci diversi, nempe interior et exterior, sunt sedes duarum formarum memoriae: diuturnae et brevis. Memoria brevis est memoria hodierna (hoc est, ea, quam ex eo tempore colligimus quo nuperrime dormivimus experrectique sumus), quae sedem suum in cerebro habet exteriore; contra, in interiore cerebro (et fortasse in universo centrali nervorum systemate) habitat memoria diuturna. Dum dormimus somniamusque transfertur memoria brevis e cerebro exteriore in interius, ubi memoriis prioribus omnibus, etiamque phylogeneticis, jungitur accommodaturque. Multis in hominibus, cum ad extremam senectutem perveniunt, tabescunt pedetemptim cortex et « pontes » inter interiores exterioresque cerebri partes, ita ut tales senes possunt recordari res primarum puerorum aetatularum, sed tamen quae heri acciderunt, meminisse nequeunt. Ita constat interiores exterioresque partes cerebri inter se colloqui resque communicare. Sed haec « collocutio » non plane et perspicue apparet. Dum vigilamus, cerebrum interius, quod est sedes animae (vel subliminii), regnatur, reprimitur, coercetur cortice, qui est sedes conscientiae. Quod si cortex detrimentum perpetuum capit, perditur conscientia et cum ea humanitas ipsaque persona ita ut corpus in « comate » et in statu « vegetativo » (hoc est, plantae quasi vitam agens) relinquatur. E multis experimentis, sicut e cerebris vulneratis, e cerebris subito defectu oxygenii perculsis aut stupefactivis medicamentis turbatis, e psychopathia, atque etiam e cerebris fluento êlectrico stimulatis, scimus non solum exteriores sed etiam ipsas interiores cerebri partes esse capaces ad multas res extraordinarias et nonnunquam etiam « praeternaturaliter » sentiendas. Nuntii imbecillarum delta, theta, alphaque undarum in vigilantia cotidiana usitataque e cerebro interiore ad corticem emissi nihilominus fulgore validi radiantisque corticis summerguntur qui cerebri centro praelucet. Animi acies undis cerebri exterioris perfulgentibus ita praestringitur, ut nuntii cerebri interioris percipi non possint. Ut percipiantur illae undae tardiores, remittendus est motus corticis mentisque, quibus (ut ait Cicero) regnum totius animi tributum est. Sed talis remissio hodie est perrara. Cives rerum publicarum industrialium modernarum, et praesertim viri (quorum cerebra sunt majora quam illa mulierum puerorumve) illos nuntios fere percipere omnino non possunt. Et id quod sensibus exterioribus non percipi potest, a plerisque nostrum creditur aut opinionis commenta aut omnino non esse. Sed et actio cerebri interioris et effectus camporum formalium saepe in eo manifestatur, quod nuncupatur « metempsychosis » vel « palingenesis » vel « reincarnatio » vel « transmigratio animarum » vel etiam id quod a Caesare vocatum est (Bellum Gallicum 6,14) « novus post mortem transitus [animarum] ad alios [homines] ». Ut in tali re solet, puerulus vel puellula, simul ac loqui potest et dum cerebrum exterius adhuc imbecillum neque magnum nec potens est, loquitur de vita aliqua priore. Per occasionem etiam maculam vel colores in aliqua corporis parte habet, qui sunt similes vulnerum quae alter, sed nunc mortuus, homo in moriendo accepit et causa fuerunt mortis ejus, qui, secundum puerulum, prior « vita » pueruli fuerit. Cum autem puer crescit, ejus cerebrum exterius (h.e., cortex) quoque crescit, et vitae prioris obliviscit. Doctor Ian Stevenson, MD, multos casus hujus generis in omnibus terrae partibus per quadraginta annos investigavit et opus cum multis phôtographêmatis scripsit quod inscribitur « Metempsychôsis et Biologia: Symbola aetiologiae innatarum macularum mutilitatumque investigandae. Volumen 1: Maculae innatae. Volumen 2: Mutilitates innatae aliaeque mutationes extraordinariae », Portui Occidentali in Connecticuta, et Londinii: Domus Editoria Praeger, 1997 (Reincarnation and Biology: A Contribution to the Etiology of Birthmarks and Birth Defects. Volume 1: Birthmarks. Volume 2: Birth Defects and Other Anomalies. Westport, Connecticut and London: Praeger Publishers, 1997). Sed corticem sedando et modos undarum cerebri modulando etiam multi viri adulti moderni alios nuntios e cerebro profundo, animam numeratam temperanter ducendo respirendoque, sentire possunt. Talis mentis intentionisque accommodatio derivatioque in sensus interiores non solum lingua Ciceroniana sed etiam lingua ecclesiastica recentiore « contemplatio » vel « meditatio » nuncupatur. Hujus meditationis cultus profundissimus hodie appellatur « mysticismus ». Nonulli qui in mysticismum incumbunt animae suae magnitudinem amplitudinemque - hoc est, se ipsum - adeo possunt comprehendere, ut varia sui ipsius elementa multitudoque rerum universo naturae ordini inseri sentiant atque noscant. Nam meditatio ab exteriore cerebro in interius progreditur descenditque pari passu a mente conscia in subliminium. Multitudo rerum singularum esse opus tessellatum immensumque pedetemptim cognoscitur usque ad eum finem dum remaneat tantummodo informe indivisumque totum, quod saepe a mysticismo orientali studentibus nuncupatur « Esse », « Nihil » aut nomen quodvis aliud. Nihilo tamen minus, nec Deus est nec « Nihil », sed tantum « perimetros » vel extremitas sui ipsius. Pater Josephus (Josef) Sudbrack, S.J., Dr. theol. habil., in libro suo de mysticismo(5) eum finem fortasse esse exsistentialem originem animi humani opinat. Sed etiam illa experientia quoque adhuc est interpretatio perceptionis « regni intimi » quod ultra ultimos interiorum hominis sensuum limites jacet. Jesus Christus, conditor mysticismi occidentalis et quasi archetypum omnium Christianorum, illud regnum « regnum Dei » appellavit. Sed sicut exterioribus sensibus, ita sensibus interioribus mens humana veram Infiniti naturam immediate cognoscere nequit. Mysticus tantummodo Se ipse (vel « Se » suum) in radicibus exsistentialibus suis percipere potest. Id quod est ultra radices illas sensusque humanos extra captum humanum est. Sicut in Kanti « a priori » catêgoriis spatii temporisque, quae sensus nostros exteriores definiunt, ita est « a priori » quoque subliminaris perceptionis catêgoria, quae sensus definit interiores. Entis fundamentum a hominibus nullo modo sensibus exterioribusve interioribusve immediate cognosci potest. Attamen opinio sumptiove habitusve « realismi hypothetici », qui nos tam bene in perceptionibus nostris exterioribus adjuvavit, adjuvat nos etiam hac in quaestione. Sicut explanavit Pater Sudbrack (opere citato, pp. 31 sseq.), differunt inter se interpretationes mysticae orientales (ferme Buddhisticae) et occidentales (ferme Christiana Catholica cum nonnullis Sufiitico-Islamicis). Forma occidentalis « mysticismus occursorius » (angl. “encounter mysticism” / theod. „Begegnungsmystik“), forma orientalis e contrario « mysticismus infinitatis » (angl. “infinity mysticism” / theod. „Unendlichkeitsmystik“) habetur. Homines mystici orientales, qui traditione philosophica occidentali carent, Infinitum ultimum pro « nihilo » ducunt; occidentales contra de « Deo » ut de persona loquuntur. Haec differentia maximi momenti est et cultu civili nititur. Vocabulum orientale « nihilum » non internam Infiniti essentiam designat sed proprios exsistentiales hominis fines inopiamque philosophicam orientalem. Requiritur enim recta ratio ut intellegatur « mysterium tremendum et fascinosum », quod est substructio insensibilis omnium rerum quae sentiri possunt. Infinitum ab initio in obeuntis solis partibus ab hominibus mysticis pro persona intellegenti ducitur cum quo intellegenter communicari potest. Jesus Christus, mysticus originalis Christianorum omnium, Infinitum appellabat « Patrem ».(6) Notio personalitatis ab intellegentia separari non potest. Maxime ergo rêfert, valere in hodierna disciplina physica principium holographicum, quod est pars Theôriae Aciarum. Secundum id principium res materiales energêticaeque, suas physicas radices in fine universi (ad verbum, in « eventuum horizonte », angl. “event horizon” / theod. „Ereignishorizont“) habeant; hae radices sint quasi praecepta substructa quibus rerum significatio et vis insint - id, quod linguis modernis « informatio » nuncupatur. Caput hujus principii est, quod universo mundo non inordinatam enormitatem aut rudem indigestamque confusionem, sed intellegibilem ordinem attribuit. Est principium quod universum ordinate disponit et intellegibile efficit. Attamen nulla physica quamvis elegans exquisitave theôria quae nititur dualismo materiae et animae, corporis et mentis, hodie reddere potest causam illarum concinnarum geometricarum structurarum quae vel simplicissimas vitae formas gignunt. Solum theôria formas generandi Sheldrakeana eam intellegentiam magni aestimat, quae in energîa (et in materia: e = mc2) inest. Intellegentiae proprium est cogitationes inter se consociare, conferre, aptare, temperare, ordinare et eas computare, comminisci, construere. Hoc idem in rebus physicis chêmicisque facit natura. Sed propter obsoletam dualisticam opinionem, res physicas et cogitationem omnino esse separatas, adhuc non agnoscitur actio physica reciproca « psychocînêtica ». Quominus agnoscatur haec actio obstat etiam « imbecillitas » virium psychocînêticarum. Scientifici adhuc solum quattuor « vires » vel potius « actiones reciprocas » (angl. “interactions” / theod. „Wechselwirkungen“), vel vires mutuas naturales, agnoscunt: fortem; êlectro-magnêticam; imbecillam (vel êlectro-imbecillam); gravitatem. En tabella harum actionum:
Sed ex theôria Sheldrakeana sequitur ut sit actio reciproca quinta: actio psychocînêtica (per quam campus formalis efficitur), cujus vis plerumque gravitate multo minor esset sed cujus radius efficientiae itidem esset infinitus. Haec mutua « accommodatio » actionum reciprocarum particularumque manifestaretur, sicut et gravitas, solum in spatiis vastis variisque - verbi gratia in universis totis ubicumque in multiverso - sed tantum condicionibus flexibilissimis, sicut in nubibus galacticis pulvere carbonico copiosis seu in planêtis quorum magnitudo, locusque calorque sunt modici, seu in Locis Cosmicis - id est, semper in rebus dubiis ambiguisque ubi ceterae vires non praevalent. Actio reciproca psychocînêtica est imprimis actio memorialis. Status inertissimus (angl. “ground state” / theod. „Grundzustand“) cujusvis particulae est status in quo ea particula solum formam suam recordatur ideoque eam conservat sustinetque. Sed cum peropportune talis particula in societatem cum aliis particulis inire potest, haec actio conformationes facit in quibus potestas memoriae augetur. Aliis verbis, discunt tales conformationes. Et memoriae earum et omnes memoriae simul memoriis habitibusque prioribus inhaerent et in his radicatae sunt. Deinde, cum interdum nova circumjectorum condicio satis flexibilis est, e moleculis carboneum continentibus emergit vita, quae est intellegentia incarnata. Quae cum haec levis quinta reciproca actio ita sit, apparet, ut a Sheldrake demonstratum est, eam perpetuo, ulla data opportunitate, omnis naturae percipiendi discendique potestatem augere. Hoc est, universum nititur ad vitam creandam, quae est organum sciendi, etsi ea perrarissime exsistere potest. Sed haec proclivitas formarum viventium creandarum a fonte etiam profundiore, immo a voluntate vitali intellegentique oritur, quae per multa saecula a mysticis Catholicis, qui Christum ut personam Dei accipiunt, ut amor divinus percipitur. Voluntas scilicet ipsâ naturâ est personalitatis propria, quod est causa cur fundamentum entis a mysticis illis semper ut infinita divini amoris mens habetur et quidem etiam pro ipsa personalitatis essentia. E contrario in orientis solis partibus ii qui sunt rei mysticae studiosi, et imprimis divinarum Hinduismi Zen-Buddhismique rerum contemplatores, opinant Infinitum esse non personale sed vacuum leges naturales nimirum sanciens, tamen voluntate carens. Haec opinio in eo inhaeret, quod ii mystici certos sibi ipsis sensuum interiorum fines terminosque constituunt, ultra quos egredi non possit. Sed ut jam supra scriptum est, ens totum tantummodo ambobus sensuum generibus, hoc est, et interiore et exteriore, comprehendi potest, non solum aut interiore genere aut exteriore. Si ergo rationem amborum perceptionum generum habuerimus, haec videbimus:
Catholici ab ascetis Zen-Buddhisticis, Yogi-Indicisve diversi mystici, initiante Christo, cum perpaucis Sufi-Musulmanis Cabbalistico-Judaeisve mysticis de amore a Deo radiante loquuntur ut de intima ejus indole. Haec indoles variis ejusdem notionis nominibus describitur: non solum « amore » sed et caritate, benignitate, beneficentia, ac etiam amore maritali nuptialique veneriove. Omnibus his verbis definitionibusque communis est studium alios juvandi, ut dixit Christus (Jo 10,10), « ut vitam habeant et abundantius habeant ». Haec est revera definitio verbi « amoris ». Hodie constat vitam ipsam et res « divinas » (« praeternaturalesve » « paranormalesve » [quae dicuntur]) inter se aptissime cohaerere, id quod non solum ex multis miraculosis fidei sanationibus omnis generis atque in omni religione orbis terrarum apparet, sed etiam e perplurimis experimentis parapsychologicis per homines animalesque peractis. Hoc monstrat amorem almum (sed non effeminatam animi mollitiam!) reapse esse voluntatem Absoluti. III. Theodîcêa. Hujus voluntatis veritatem res adversae omnimodae et dolores nostri - pro quibus injusta Christi crucifixio est exemplar principale maximumque(7) - nullo pacto refutant nec redarguunt nec refellunt. Sed conatus mortis dolorumque ad amorem divinam quadrandorum in ramum philosophiae duxit qui « theodîcêa » nuncupatur, hoc est « Dei justificatio » (vel « Dei purgatio excusatioque »). Sed opinio humana, amorem divinum et res adversas inter se discrepare, e falsa divini amoris interpretatione sequitur. Non enim sicut homo ita Absolutum amat. Amor ejus est vis vitalis quae est simul vis cognoscendi et discendi ope campis formalibus. Sequitur ut et amor divinus et studium cognoscendi formandique campos formales sint unum idemque: voluntas Dei. Vis physica energêticaque est tamen ipsâ naturâ fluctuans inconstansque. Ergo dissipantur corpora viventia physica continenterque destruantur, praesertim postquam vis vitalis deficere coepit. (Actio enim psychocînêtica imbecillissima est omnium reciprocarum actionum. Immo Rupertus Sheldrake credit eam nullam habere energîam, et tantummodo campum omnino inertem debilemque esse.) Accedunt etiam res adversae exteriores sicut clades, calamitates, facinoraque violenta et alia generis ejusdem. Remanet autem etiam post mortem campus formalis ut fundamentum subolis posteritatisque. Tales campi cum animantium tum inanimorum corporum in perpetuo crescens subliminium coalescunt, quod est « cogitatoria » (vel « epistêmologica ») phylogeneticaque evolutionis radix quasi inaspicua planêtae anima.(8) Indoles et essentia talium camporum sunt memoria. Vita enim est forma materiae quae potest novas memorias nancisci, consequi, adjungere et ordinare - id est, quae potest discere. Aliis verbis, animantia omnia - hominibus quoque annumeratis - sunt quasi membra partesve sensuum universi et, per universum, membra sensuum Dei. Culmen vitae est conscientia alta quam nos homines nunc manifestamus. Quae cum ita sint, sequitur ut optima mundi interpretatio sit teleologia, hoc est, praefinitionis doctrina vel doctrina finalium mundi causarum: est architectatio (vel consilium) creandae rerum universitatis quae conscientiam gignat maturetque. Quaestio de intima vitae indole essentiaque ejus - id est, de principio vitae animandae - hodie, ut jam supra dictum est, « epistêmologia evolutionaria » vel etiam « selectio naturalis » vocatur. Secundum hanc interpretationem progressio vitae in terra proceditur non membris corporis casu apparentibus sed scientia augenda; augendae autem scientiae via atque ratio sunt imprimis dolores, deminutio vitae, miseria, morbus et mors. Hoc est, passio, vel dolor, est via atque ratio quibus subliminii generalis formalisque augetur scientia. His dictis, prodest tabellam comparationis proferre responsorum, quae a duabus maximis religionibus mysticis, Catholicismo nempe et Buddhismo, hac in re redduntur:
Erat sacerdos Catholicus nomine Teilhardus de Chardin inter illos, qui hanc teleologiam ad recentis aetatis ingenium componere conabantur. Secundum patrem Jesuitam illum, qui et geologus erat, universa biologica rerum natura nitatur et contendat ad « Punctum Omega » (vide Apocalypsim 22,13), novissimum vitae terrestris finem, quod sit coadunatio mentium humanarum omnium in mentem collectivam vel in « Christum cosmicum » quasi in unam solam planêtariam personam. Terra foret quasi magnus formicarum grumulus vel magnum apium alveare cum una sola praepotentissima conscientia, quam vocavit Teilhardus « noosphaeram » (e Graeco « noós » “mens” et « sphaîra » “globus”). Sed etiam cum esset haec Teilhardi opinio conatus bonus, tamen erat somnium religio-communisticum. Conscientia alta est potentior quam quae sine vi rursus in mentem collectivam resorbeatur. Ergo prohibebit Christum cosmicum fieri. Pater Sudbrack in suo de Mysticismo libro (pp. 145 sseq.) putat Teilhardi theôriam esse systema metaphysicum optimum, quod universitatem omnium et mysticarum et physicarum rerum in se concinne componat. Sed haec opinio ex illius patris oecumenismi quamvis speciosi studio evenit, non e rebus ipsis. Alia interpretatio - quae hic offertur - multum a Teilhardi conjectura de coalitu cosmico differt. Si genus enim nostrum non anteâ exstinxerimus, conscientiam altam eâdem consequemur quâ natura jampridem locos superiores consequitur: per mutationes geneticas et selectionem naturalem, quae doloribus disciplinaque efficitur. Et ea via non ad « Christum cosmicum » ducit, sed ad « individuationem » et nova hominum genera. Usque ad tempus Ruperti Sheldrake ejusque formarum generandarum theôriae semper credebatur mutationes biologicas forte, temere, casu evenire. Sed haec sumptio est fides mera et sine argumento. Causa revera est alia. Sicut explanavit Rupertus Sheldrake, mutationes sint subliminaria vitae responsa ad circumjecta mutata. Subliminio mutato, mutentur quoque formae. Aliis verbis, omni animantium generi a natura tributum sit, ut se tueatur. Si generi animali (vel humano) alicui difficile fiat victu, id genus aut mutetur aut moriatur. Res difficiles animali proponant aenigma. Aenigmata autem non logicâ consciâ sed subliminio nescio quomodo solvantur. Etiam inter homines, ubi aenigmata solummodo logica mathêmaticave esse possint, solutio saepe in locis quae theodice angliceque « tria B » vocantur, hoc est, in autoraeda longa, in balneo vel in lecto (angl.-theod. « bus, bath, bed » / « Bus, Bad, Bett ») - vel potius e subliminio - emergat, et emergat subito inopinatoque.(9) Cum ergo condiciones circumjectaque ubique continenter et semper moveantur mutenturque, magis magisque aenigmata animantibus proponuntur et ab eis solvuntur. Ita vita terrestris omnis cum stirpe, ramis, ramulis et sic porro ut arbor crescit. Hoc genus progressûs a mathêmaticis nuncupatur « fractale » quia via vitae crescentis etiam atque etiam « diffringitur ». Haec abundantia formarum semper crescens a natura continenter ita exstinctione resecatur, putatur amputaturque ut solummodo paucae optime scientes vel « convenientes » formae seligantur, unde terminus « selectio naturalis ». IV. Futurum. Hodiernum evolutionis culmen sumus nos homines conscii. Sed nunc in terra valde superfluimus, et quidem praesertim in « mundo tertio », qui dicitur, in quibus conscientia (et opera ejus, sicut scientiae mathêmaticae, eruditio, litterae eqs.) minus valida est vel omnino deficit. Ergo non difficile est, hac in re quod eventurum sit praedicere. Creditu igitur difficillimum est hominum genus esse consecuturum Teilhardi « Punctum Omega ». Multo verisimilius est exitium majoris hominum partis, quod post zenith olearium incipiet. Nihilominus efficietur amore divino etiam haec magna hominum deminutio, etsi ea nobis hominibus perdifficilis est creditu. Evolutionis officio enim fungi pergravissimum est munus. Scopus vitae, ut patet, est conscientia peraltissima, ut viderunt astrophysicus Fredericus Hoyle, physici Misner, Thorne et Wheeler, et mysticus Teilhardus de Chardin, inter permultos alios. Etenim hic finis apparet ex accurate perscrutatis nuntiis sensuum non solum exteriorum sed etiam interiorum. Et quod omnium nostrum magnopere rêfert: si scopum illum non consecuti erimus, morietur omnis orbis terrarum. Non est tertium quid. Nam Deus hominem amat, sed eum ut consciam planêtae viventis partem amat. Stupenda et multiplicissima rerum universitatis natura, quae non solum est physico-mathêmatico-logico-biologica sed etiam parapsychologico-subliminari-mystica, et cujus fastigium est conscientia, monstrat universum esse prudenter, consulto et de industria, non casu, architectatum. Haec omnia revelant mentem cujus proprietates voluntatem, intellegentiam personalitatemque infinitam includunt. Et eam mentem appellamus Deum.
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Annotationes
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
| -- Brennus Regan (Inscriptio êlectronica: hieronym@Hieronymus.US) |