« Gloria Libani », ut verba Isaiæ, salutis per Messiam comparandæ præconis,(1) ad aliud transferamus, ætate quæ a Salvatore nostro originem ducit, sine dubio est christiana religio fideliter servata, diuturnum unitatis ecclesiasticæ studium, perveta monasticæ vitæ exercitatio, e qua Maronitarum gens nomen et vim repetit, et viri non pauci Deo devoti sanctimoniæ laudem acceperunt. Inter quos recentioribus temporibus eminet arbelius Makhlouf, ex Ordine Libanensi Maronitarum, quem hodie Beatorum numero sollemniter accensemus. Gaudemus autem, quod Nobis datur Ecclesiæ Orientalis filium universæ catholicæ familiæ ut virtutis exemplar proponere, summos ei honores tribuendo, idque sub exitum Concilii cumenici Vaticani Secundi, quod illius Ecclesiæ dignitatem et proprios usus a majoribus traditos reverenter servare et augere conatur ; qua de causa fulgens veluti arcus cælestis, hujus egregii sectatoris Christi opera, Orientem et Occidentem conjungere in præsenti videtur. Juvat quoque memorare Nos nuper eosdem honores decrevisse Jacobo Berthieu, qui apostolatu missionali atque adeo in vitæ actione seu tanquam spirituali decertans agone, palmam promeruit. Nunc vero monachus, abstractus omnino ab humana consortione et in solitudine divinarum rerum contemplationi deditus, extollitur. Utraque vita ab Ecclesia prædicatur, siquidem in corpore Christi mystico « omnia membra non eundem actum habent ».(2) Atque Concilium, quod diximus, non dubitavit de eis qui umbratilem hujusmodi vitam agunt, in hanc sententiam loqui : « Deo enim eximium laudis sacrificium offerunt, populum Dei sanctitatis uberrimis fructibus collustrant atque exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Ita Ecclesiæ decus exstant et cælestium scatebra gratiarum ».(3) Libanus igitur, quo nomine albicantes montes significantur et quam terram Christus Dominus, humana carne indutus, beneficia impertiturus invisit,(4) eum cujus laudes celebramus, circiter annum millesimum octigentesimum duodetricesimum, ejusdem Salvatoris amore præventum, edidit in pago, cui nomen vulgare est Beqà Kafra. Hic omnium altissimus est vicorum Libanensium, non longe ab annosis cedris, quæ patulis ramis in cælum veluti exeunt. Parentes Antonius Zarour Makhlouf et Birgitta Al-Chidiaq, pauperis agelli cultura ac tenui re pecuaria vitæ rationibus consulebant, sed domesticarum virtutum fulgore erant prædivites. Maxime mater Deo supplicandi et jejunandi consuetudine emicuit. Soror quoque, vulgo Wardé nuncupata, mirum quantum pietate inclaruit, et, antequam terrenas iniret nuptias, cælesti Sponso post brevem hujus lucis usuram est juncta. Duo avunculi, Josephus et Antonius, in solitudinem monasterii Sancti Antonii loci Kossaia confugerant. Tales fuere parentes ac necessarii Josephi, quo nomine in baptismo est vocatus, ut dignus eis filius et propinquus dignosceretur : parentes vero ita filio digni, ut præcipuo Dei munere longe multumque ab eo superarentur. Ceterum, vitæ condiciones quæ in familia illa obtinebant, similes fuisse videntur eis quæ in Evangelio describuntur. Humilis enim domus, quæ simplices illos sed fortes, tenaces, operosos Libanenses habebat, non in conclavia erat divisa, sed uno tantum spatio homines et animalia continebantur. Rudimenta litterarum puerulus in schola sub umbra arboris sedens didicit, quæ disciplina præsertim eo pertinebant, ut alumni librum psalmorum legere scirent, qui lingua Syriaca erant conscripti, non multum dissimili sermonis quo Nazarethana usa erat familia. Josephus in ecclesia libenter sacros ritus participans, ministri munere ætati congruente fungebatur et pecus in montana illa regione pascebat. Mater, post immaturam mortem mariti, novum iniit matrimonium, viro nubens probissimo. Servus Dei, curis Antonii patrui ex eo tempore creditus, talem se gerebat, ut alienus a nugis et fluxis sæculi rebus, religiosus jam tum esse videretur. Itaque, annos natus tres et viginti, mundum, cujus virus non noverat, cujus irritamenta devitarat, reliquit, ut Deo in sacro asceterio se penitus devoveret. Nomen vero dedit Ordini Antoniano Baladitarum Syro-Maronitarum, qui nunc Ardo Libanensis Maronitarum appellatur, in monasterio Beatæ Mariæ Virginis, Dominæ Nostræ, a Maifuq, scilicet « viam compendiosiorem et securiorem vitam elegit ».(5) In « ovile pænitentiæ » ingressus(6) et nomen arbelii, Martyris Edesseni, adeptus, in arctiorem religiosæ virtutis scholam se abdidit. Quum vero monasterium illud, pagi domibus circumdatum, non impenetrabile ei visum esset præsidium, inde se abripuit, ut in asceterio Sancti Maronis loci Annaya, ab hominum frequentia secretiore, monastica instituta obiret. A quo proposito mater aliique necessarii eum deterrere nequibant. Ibi die prima mensis Octobris anno millesimo octingentesimo quinquagesimo primo, religiosa veste sumpta, sollemnium votorum sponsione se Deo obligavit. Moderatorum mandatu sacerdotio initiandus, studia in monasterio Sancti Cypriani ad vicum Kfifa exercuit ubi, piissimis viris Nehmetallah el-Kafri et maxime Nehmetallah Kassab el-Hardini usus magistris, non solum necessariam didicit doctrinam sed etiam, quod est potissimum, veram vitæ sapientiam hausit. Die vicesima tertia mensis Julii anno millesimo octingentesimo undesexagesimo in sacerdotis dignitate ac munere constitutus, superiorem vivendi rationem alacris institit : sibi firmissime constans, nihil de cotidiano instituto, quod liturgiæ celebratione, precationibus, opere agresti, brevi somno efficiebatur, remisit. Hoc profecto modo ad sanctimoniæ fastigium est enisus, siquidem non minus forti et nobili animo miles præcellit, qui locum sibi mandatum tenet immotus, quam is, qui extra prorumpit ad consequendam victoriam. Sacerdotio igitur ornatus, arbelius ad monasterium Sancti Maronis revertit, ubi sedecim annos inter fratres est conversatus. Postquam eodem loco documenta dedit virtutis singularis, Moderatorum concessu in eremum Sanctis Apostolis Petro et Paulo sacram, ad id cnobium pertinentem et in summo montium jugo positam, se recepit, ubi, cum altero sodale degens unique Deo vacans, cælestem quandam vitæ formam iniit : scilicet contemplationi supernarum rerum intentus, voluntariis castigationibus in se animadvertit et Christum pauperem imitatione exprimere studuit : vili tunica et cilicio indutus, habitabat in cella squalente : semel in die cibo tenuissimo, carne nunquam, vescebatur : asseres pelle obducti locum præbebant dormienti : quicquid temporis supererat, id totum in precibus, præsertim liturgicis, ad Deum fundendis insumebat. Summo animi ardore Eucharisticum Sacrificium cotidie celebrabat, ad quod diu se antea parare consueverat. Qua in sanctissima re lacrimas profundebat et cælesti quodam impetu rapiebatur : eratque ei sollemne, Christum Dominum in augusto Sacramento præsentem quasi invisentis more adorare. Deiparæ Virgini addictissimus, Rosarii preces genibus in sacra æde nisus spirituali cum gaudio recitare solebat. Pro animis quoque in piaculari igne versantibus Deo non desinebat preces adhibere. Præter paupertatem et humilitatem castimoniam ita colebat, ut illibatum ejus florem servarit : quin immo tanta erat austeritate, ut ne consanguineas quidem mulieres, veluti sororem, reciperet. Sed admirabilis prorsus fuit et, ut quidam scripsit, « angelica » ejus, qui nunquam munus in Ordine gessit, obdientia : Moderatoribus, sodalibus, immo servis, victor sui ipsius, ita parebat, ut nemo cognosceret, quid ei gratum foret, quid ingratum : regulis vero Ordinis sic obsequebatur ut nunquam transversum digitum ab eis discesserit. Hic virtutum splendor augebatur, incensa ejus caritate, « dulci ac salubri vinculo mentium ».(7) Quum igitur sanctimonia ejus claresceret, quæ etiam prodigiis, uti tradunt, confirmabatur, homines per eum ut perfectionis exemplum salutariter movebantur ad eumque, spirituali vel temporali acti necessitate, fidentes accedebant. Scilicet arbelius vitam, sanctitate commendatam, veterum anachoretarum, deserta loca incolentium, referebat. Recte in eum cadunt verba, quibus Sanctus Athanasius affirmat ex ipso Antonii Abbatis habitu corporis interiorem pulchritudincm eluxisse : « Neque tamen statura, aut latitudine aliis præstabat, sed morum compositione atque animæ puritate : namque quum imperturbatam gereret mentem, tranquillos item habuit externos sensus : ita ut ex animi lætitia vultus hilaritas proveniret, et ex corporis motibus animæ status sentiretur ».(8) Quum igitur viginti tres annos Deo in solitudine esset famulatus, dignus demum est habitus, qui servi fidelis acciperet præmium. Quum enim mense Decembri anno millesimo octingentesimo nonagesimo octavo in divina liturgia pretiosissimum Domini Sanguinem sumeret, apoplexi arreptus, animæ defectum est passus. In cellam translatus est, ubi, aspera tunica indutus, adhuc octo dies decubuit. Denique die vicesima quarta ejusdem mensis, is, cujus « conversatio fuerat in cælis »,(9) dum viveret, corporis pondere solutus eis cpit frui bonis, quæ neque aspectu oculorum comprehendi, neque auribus percipi, neque ulla cogitatione queunt adumbrari. Corpore ex animo in sepulcreto monasterii Sancti Maronis rite condito, fama sanctitatis, qua Famulus Dei jam vivens fuerat insignis, magnopere increbruit, maxime ob miras sanationes, quæ, ejus invocato nomine, a Deo dicebantur effectæ. Quam ob rem Causa de Beatorum Cælitum honoribus eidem tribuendis est acta : atque post ordinarios, quos vocant, processus, Commissio Introductionis Causæ a Pio PP. XII, Decessore Nostro rec. mem., die secunda mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quarto obsignata, Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus Famuli Dei arbelii Makhlouf est disceptatum : quas, omnibus perspectis et expensis, ab eodem heroum in modum cultas esse Nos, lato Decreto die quinta decima mensis Julii anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, ediximus. Exercita deinde quæstione de miraculis quæ Famuli Dei deprecatione a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter exquisita, nos die vicesima tertia mensis Novembris eodem anno de duobus pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, num Famulus Dei inter Beatos Cælites tuto esset recensendus. Quod quidem factum est. Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis præpositi, Prælati Officiales, Patresque Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmarunt. Quorum exceptis suffragiis, Deoque enixis precibus admotis, Nos die secunda mensis Decembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto ad Venerabilis Famuli Dei arbelii Makhlouf sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus. Quæ quum ita sint, Nos vota Ordinis Libanensis et universæ Ecclesiæ Maronitarum aliorumque Christifidelium Orientalium explentes, harum Litterarum vi et auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Famulus Dei arbelius Makhlouf Beati nomine in posterum appelletur, ejusque corpus et lipsana publicæ fidelium venerationi proponantur non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque quibusvis contrariis. Volumus autem, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacræ Rituum Congregationis subscripta sint atque ejusdem Congregationis sigillo munita, etiam in judicialibus disceptationibus, eadem prorsus fides adhibeatur, quæ Nostræ voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur. Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Decembris, Dominica II Adventus, anno MCMLXV, Pontificatus Nostri tertio. HAMLETUS I. Card. CICOGNANI * A.A.S., vol. I. VII (1965), n. 14, pp. 955-960
© Copyright 1965 — Libreria Editrice Vaticana |
->> >> >>⇈⇑⇈<< << <<-
Deus vult ! | Brennus ( Inscriptio electronica : Brennus@brennus.bluedomino.com ) |
Dies immutationis recentissimæ : die Lunæ, 2010 Oct 04 |